Latinitas bona

Calypso

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Calypso (discretiva)

Calypso et Ulixes ab Arnoldo Böcklin anno 1883 picti

Calypso (-ūs & -ōnis, f.; Graece Καλυψώ) in mythologia Graeca fuit nympha seu dea quae Ogygia in insula habitabat, ubi Ulixem septem annos retinuit. Etymologia nominis Calypsonis est ab καλύπτω (kalypto), quod significat “operire”, “abdere”, “celare”, aut “fallere".

Secundum Hesiodum in carmine Theogonia, Calypso fuit nympha Oceanina, filia Tethyis et Oceani. In versibus ultimis eiusdem carminis, fortasse ab alio poëta additis, traditur Calypso duos filios Ulixi peperisse, Nausithoüm et Nausinoüm.[1]

Poëta Odysseae adseverat Ulixem, navi fracta, in insulam Ogygiam abiectum; Ut Ulixei immortali nuba, tibi deam Calypso, filiam Atlantis, sanavisse atque ut remaneret compulisse; eum cum Calypso cubitavisse sed domum redire dietim voluisse. Soluto Ulixe magna cum tristitia iraque, Calypso tandem iussu Hermis Ulixem abire permisit. Deinde, rate constructa, ab Ogygia profectus naufragium rursus fecit et ad insulam Phaeacum natavit, ubi Nausicaa paterque eius Alcinous eum receperunt.[2]

Secundum carmen Hesiodeum deperditum cuius titulus est Mulierum catalogus, Calypso Hermesque progenitores fuerunt Cephallenorum.[3] Lucius Apuleius in Metamorphosibus Calypso unam Nereidum fuisse dicit;[4] eodem genere in Apollodori bibliotheca ordinatur.[5] In litteris tardioribus Calypso est persona fabulae Les aventures de Télémaque quam Francogallice scripsit Fénelon anno 1699.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Hesiodus, Theogonia 359, 1017-1018.
  2. Odyssea liber 5; cf. 1.52.
  3. Hesiodus fr. 150.31.
  4. Apuleius, Metamorphoses 1.2.7.
  5. Apollodori bibliotheca 1.2.7.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]