Jump to content

Glauce (Nereis)

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Glauce.
Glauce Nereis a Pictore Eretriae picta.

Glaucē (-ēs, f.; Graece Γλαύκη; scil. ‘glauca, colore maris’) in mythologia Graeca fuit una e Nereidibus, filiis Nerei dei marini, e Doride genitis; enumeratur enim inter sorores et ab Hygino in libro cuius titulus est Fabulae,[1] et a Poëta in Iliade,[2] atque ab Hesiodo in Theogonia.[3] In mythologia Orphica Glauce fuit una e quinque deorum maris maximorum (alii fuerunt Amphitrite, Proteus, Phorcys, Triton).[4] Verbum glauce est epithetum maris in Iliade 16.34, agnomen maris in Theogonia 440.

  1. ↑ Hyginus, Fabulae praefatio 8
  2. ↑ Ilias 18.38-49
  3. ↑ Hesiodus, Theogonia 240-263
  4. ↑ Argonautica Orphica 338