Roman numeral 10000 CC DD.svg

Faber ferrarius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Hodiernus faber ferrarius operatur.

Vide etiam paginam discretivam: Ferrarius

Faber ferrarius est faber metallicus, qui res ex ferro confecto vel chalybi per metallum in fornace excusum efficit, malleo aliisque instrumentis tundens, flectens, secans (vide fabrum stanneum). Fabri ferrarii portas, craticulas, saepimenta, affixa lucernorum, supellectilem, sculpturas, instrumenta, instrumenta agriculturales, res ornamentales et religiosas, utensilia coquendi, tela, aliasque res efficiunt. Locus ubi faber ferrarius laborat officina ferraria, fornax, vel etiam taberna ferraria varie appellatur.

Multi homines in metallo laborant, sicut fabri solearum equorum, fabri rotarum, et fabri armorum, sed fabro ferrario est scientia multarum rerum efficiendarum et emendarum, a maxime complicibus telis et armis, usque ad res simplicissimas, sicut clavos et catenas.

Traditionalis faber ferrarius iuxta fornacem ex saxo et lateribus factam stat.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Andrews, Jack. 1994. New Edge of the Anvil.
  • Einhorn, David M. 2010. Civil War Blacksmithing: Constructing Cannon Wheels, Traveling Forge, Knives, and Other Projects and Information.
  • Holmstrom, John Gustaf. Modern Blacksmithing: Rational Horse Shoeing and Wagon Making.
  • Hundeshagen, Hermann. 2001. Der Schmied am Amboß: Ein praktisches Lehrbuch für alle Schmiede. Nova editio. Lochen mit Lochdorn: Vincentz Network. ISBN 3-88746-430-3. Google Books.
  • McRaven, Charles. 1981. Country Blacksmithing.
  • Sims, Lorelei. 2006. The Backyard Blacksmith: Traditional Techniques for the Modern Smith.
Faber ferrarius Canadiensis annis 1970 laborat.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]