Planetae (astrologia)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Symbola planetarum astrologicarum (tabula Anglice signata).

Planetae in astrologia sunt corpora caelestia, quibus creditur esse significationes varias in signis et aspectibus diversis. In astrologia planetis usitate adnumerantur etiam Sol et Luna. Antiquis temporibus et medio aevo in numero planetarum astrologicarum erant quinque planetae notae, Tellure excepta, Sol, et Luna; itaque omnes septem planetae astrologicae erant. Deinde, etiam Urano, Neptuno, et Plutone notis, omnes decem numerantur (etsi Pluto hodie est planetula, in astrologia usque planeta habetur). Unaquaeque planeta in doctrina astrologica cum uno aut duobus signis astrologicis coniungitur; planeta dicitur gubernare aliquod signum.

Planetae[recensere | fontem recensere]

☉ Sol, gubernator leonis, repraesentat mentem conscium, auctoritatem, creativitatem, vigorem.

☾ Luna, gubernator cancri, representat motus animi, subconscientiam, memoriam, matrem, domum.

☿ Mercurius, gubernator geminorum et virginis, representat communicationem, cogitationem, educationem, fratres.

♀ Venus, gubernator tauri, et librae, representat harmoniam, pulchritudinem, romanticismum, matrimonium, artes

♂ Mars, gubernator arietis, representat energiam, vim, aggressionem, artem athleticam.

♃ Iuppiter, gubernator sagittarii, representat incrementum, prosperitatem, itinera, religionem.

♄ Saturnus, gubernator capricorni, representat realitatem, officium, hierarchiam, disciplinam.

♅ Uranus, gubernator aquarii, representat individualitatem, novas notiones, libertatem, inventa.

♆ Neptunus, gubernator piscium, representat creativitatem, idealismum, misericordiam, confusionem.

♇ Pluto, gubernator scorpionis, representat renovationem, transformationem, destructionem, potestatem.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]