Aspectus (astrologia)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Aspectus illustarti

Aspectus in astrologia est angulus inter duo planetas. Aspectus maiores, scilicet aspectus notabillimi ab astrologis aestimati sunt coniunctio, oppositio, triangulum, quadratum, sextilis. Etiam aspectus Ptolemaeci nominantur, quia ab astronomo Claudio Ptolemaeo definiti sunt. Traditionaliter aspectus in faustos et infaustos digeruntur, hodie autem divisio apud astrologos non tam absoluta aestimatur.

Aspectus maiores[recensere | fontem recensere]

Coniunctio[recensere | fontem recensere]

Coniunctio In coniunctione duo planetae sunt in vicinitate graduum 10 aut minus. Coniunctio aestimatur aut fausta aut infausta; aliqui planetae fauste coniunguntur, aliqui infauste. Coniunctio traditionaliter aspectus gravissimus habetur.

Oppositio[recensere | fontem recensere]

Oppositio In oppositione duo planetae formant angulum circiter 180 graduum. Usitate aspectus infaustus et provocans et secundus gravissimus habetur. Oppositio exacta formatur semper inter duae signa eiusdem qualitatis et eiusdem sexus, sed alteri elementi.

Triangulum[recensere | fontem recensere]

Triangulum In triangulo duo planetae formant angulum circiter 120 graduum. Ab fere omnibus astrologis faustum et beneficum aestimatur. Triangulum exactum formatur semper inter duae signa eiusdem elementi.

Quadratum[recensere | fontem recensere]

Quadratum In quadrato duo planetae formant angulum circiter 90 graduum. Aspectus infaustus traditionaliter habetur. Quadratum exactum formatur semper inter duae signa eiusdem qualitatis.

Sextilis[recensere | fontem recensere]

Sextilis In sextile duo planetae formant angulum circiter 60 graduum. Communiter aspectus faustus habetur effectu similis triangulo. Sextilis exactus formatur inter duae signa eiusdem sexus sed alteri elementi.

Aspectus alii[recensere | fontem recensere]

Quincunx[recensere | fontem recensere]

Quincunx In quincunce duo planetae formant angulum circiter 150 graduum. Apud quosdam astrologos aspectus infaustus habetur, apud alteros autem nec faustus nec infaustus. Quincunx exactus constituitur inter duos planetas diversorum elementorum, diversorum sexuum, diversarumque qualitatum.