Sextilis grandis
Sextilis grandis in astrologia est figura aspectuum omnium rarissima, ubi sex planetae sex sextiles, sex triangula, tres oppositiones constituuntur, ita ut hexagonum nasci videatur. Sextilis grandis exactus fortasse non nisi semel aut bis in saeculo constituitur. Sextilis grandis etiam plus quam sex planetae continere potest, si aliqui planetae coinunctionem constituunt, sicut in sextile grande 22 Iulii 1995, cum Neptunus Uranusque coniuncti erint. Reapse sextilis grandis continet duae triangula grande et tria triangula mystica, omnia interiuncta (triangula grandia et rectangula mystica per se figurae notabiles habentur). Cum sextilis grandis constituatur, plerumque inter sex signa eiusdem sexus constituuntur, aliis verbis inter omnia signa aut masculina aut feminina. In sextile grandi 22 Iulii 1995 quidem Mars in libra fuit, quod est signum masculinum, etsi alii quinque planetae in signis femininis fuerunt. Plurimi astrologi credunt sextilem grandem repraesentare creativitatem et ingenium ultimum. [[1]]
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ http://wiki.astro.com/astrowiki/en/Grand_Sextile De sextile grandi