Sextilis grandis 22 Iulii 1995

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Sextilis grandis 22 Iulii 1995 fuit rarissimus eventus astrologicus, cum sex planetae sex sextiles inter se formaverunt, ita ut hexagonum nasci visum sit, et figura aspectuum astrologica nomine sextilis grandis constituta est. Reapse planetae septem participaverunt hexagonum, quoniam in uno angulo figurae Uranus Neptunusque coniuncti erant. Praeterea Venus Mercuriusque cum Sole coniuncti erant, et Iuppiter item cum Plutone. Hi autem non omnes eosdem aspectus atque Sol et Pluto formaverunt, sed dici potest omnes decem planetas sextilem grandem participavisse. Notabillimus eventus astrologicus erat etiam, quod omnia corpora caelestia figuram participantes proprii planetae astrologici fuerunt. Sextilis grandis 22 Iulii 1995 constitutus est inter signa feminina excepto Marte, qui in libra fuit.

Positiones planetarum in sextile grandi 22 Iulii 1995[recensere | fontem recensere]

Positiones exactae media nocte (UTC):

Planetae in sextile grandi[recensere | fontem recensere]

Planetae partim in sextile grandi[recensere | fontem recensere]



Bullet yellow.png Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.