Taurus (astrologia)
Taurus (Graece:ταῦρος) est secundum signum zodiacum, in ordine post arietem et ante geminos. Gradus Tauri in zodiaco sunt ab 30 usque ad 60, et Sol transit in hac zona circiter ab 19 Aprilis usque ad 20 Maii. Taurus nomen suum accepit a constellatione Tauri. In astrologia est unus trium signorum terrae una cum virgine et capricorno, et unus quattuor signorum fixorum una cum leone, scorpione, aquario. In loco opposito tauro est scorpio. Taurus videtur esse signum femininum sive passivum sicut omnia tria signa terrae.
Clari homines nati Sole tauro
[recensere | fontem recensere]Facta de tauro
[recensere | fontem recensere]- Tempus: ab 19 Aprilis usque ad 20 Maii
- Planeta: Venus
- Elementum: Terra
- Qualitas: Fixus
- Sexus: Femininus
- Dies: Dies Veneris
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Lee Shapiro, "The real constellations of the zodiac" (1977) apud International Planetarium Society
Haec stipula ad astrologiam spectat. Amplifica, si potes! |
Signa zodiaca |
Aries · Taurus · Gemini · Cancer · Leo · Virgo · Libra · Scorpio · Sagittarius · Capricornus · Aquarius · Pisces |
---|---|
Theoria astrologica |
Planetae · Elementum · Qualitas · Sexus · Aspectus · Figura aspectuum · Syzygia |
Aspectus |
Coniunctio · Oppositio · Triangulum · Quadratum · Sextilis · Quincunx |
Figurae aspectuum |
Crux grandis · Draco · Incunabula · Rectangulum mysticum · Sextilis grandis · Triangulum grande · Yod · Sextilis grandis 22 Iulii 1995 |