431 a.C.n.

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Annus 431 a.C.n. e serie paginarum brevium de annis.

Millennia: millennium 2 a.C.n. · millennium 1 a.C.n. · millennium 1
Saecula: saeculum 6 a.C.n. · saeculum 5 a.C.n. · saeculum 4 a.C.n.
Anni: (441 a.C.n.) · 440 a.C.n. · 439 a.C.n. · 438 a.C.n. · 437 a.C.n. · 436 a.C.n. · 435 a.C.n. · 434 a.C.n. · 433 a.C.n. · 432 a.C.n. · 431 a.C.n. · (430 a.C.n.)


Eventa[recensere | fontem recensere]

  • Incipit Bellum Peloponnesiacumː Thebani Plataeenses adoriuntur et rex Archidamus Lacedaemonios et eorum socios in Atticam ducit ubi rura vastat. Athenienses autem a Pericle moniti ne proelium hoplitarum committerent intra moenia manebant et una cum Corcyraeis incursiones navales in litora Laconiae et Elidis faciebant, simul insulam Cephalleniam subigentes. Item alius classis Atheniensium in Locridem incursiones faciebat. Quin etiam Aeginae incolas, quos sibi iamdiu inimicos et periculose proximeque sitos existimabant, cum liberis et uxoribus ex insula expulerunt atque colonos e suis in eorum locum collocarunt. Spartani profugos receperunt atque agrum prope fines Laconiae et Argolidis eis dederunt. Eodem tempore Athenienses societatem Sitalcis, Odrysarum regis, et Perdiccae, Macedonum regis, sibi paraverunt ad bellum in Chalcidica Thraciaque gerendum. Autumno Atheniensium exercitus Megaridem invadit et rus vastat.

Nati[recensere | fontem recensere]

? Nati huius temporis desiderati (additis natis, hanc formulam remove)

Mortui[recensere | fontem recensere]

? Mortui huius temporis desiderati (additis mortuis, hanc formulam remove)