Roman numeral 10000 CC DD.svg

Phasmatodea

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Le Caylar fg01.JPG

Subphylum : Mandibulata 
Superclassis : Hexapoda 
Classis : Insecta 
Magnordo : Polyorthoptera 
Superordo : Orthopterida 
Ordo : Phasmatodea 
Jacobson & Bianchi, 1902
   
Palaeontologia
Barremian–Recens
Phasmatodeum in silva marginali in Philippinis.
Phobaeticus chani femineus, longissimum mundi insectum. Haec species ad 567 millimetra longa, cruribus anterioribus plenissime extentis, corpore autem ad 357 millimetra longo crescit.[1]

Phasmatodea[2] (Graece φάσμα 'spectrum, simulacrum'[3]) sunt ordo insectorum. Propter eorum dissimulationem naturalem, difficillime visu praedatoribus sunt; nihilominus, multis speciebus sunt unus e nonnullis defensionis modis minoribus, inter quos sunt mores deimatici, spinae, et excretiones toxicae.[4] Genus Phobaeticus longissima mundi insecta comprehendit.[5]

Species huius ordinibus in omnibus continentibus praeter Antarcticam endemicae sunt, sed abundantissime in zonis tropicis et subtropicis. Herbivora sunt, multis in summis arboribus praetermissis habitantibus. Circulus vitae est hemimetabolus, in tres stationes digestus: ovum, nympham, adultum. Multae species sunt parthenogeneticae, et ova fertilizata non requirunt ut proles femineas gignant. In climatibus calidioribus, proles continenter in anno procreare possunt; in regionibus plus temperatis, feminae ova ponunt antequam moriuntur, et fetura nova se ex ovis insequente vere excludit. Nonnullis speciebus sunt alae, atque volare possunt.

Animalia dilecta[recensere | fontem recensere]

Multa phasmatodea in Australia et Havaiis deliciae exoticae in insectariis aluntur. Mos animalium dilectorum curandorum ut videtur ad Australiam ab immigrantibus Sinensibus, Iaponiensibus, vel Vietnamiensibus secundo bello mundano vel bellis Coreano vel Indosinense secundo introductus est.

Phasmatodea in Sinis deliciae diutissime aluntur, etiam ex antiquitate et tempore domus Han. Intra caveas avium tenentur, quia vulgus Asiae Orientalis credit ea fortunam divitiasque efficere, sicut Gryllidae.[6]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Brian X. Chen, "Museum Unveils World's Longest Insect," Wired, 17 Augusti 2018
  2. Etiam Phasmida et Phasmatoptera appellata.
  3. Quia plantarum similia videntur, cum autem animalia sint.
  4. Robinson 1968.
  5. Frances Romero, "World's Longest Insect," Time, 3 Novembris 2008.
  6. "Care of Stick Insects - Australian Museum" .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bedford, Geoffrey O. 1978. "Biology and Ecology of the Phasmatodea." Annual Review of Entomology 23: 125–49. doi:10.1146/annurev.en.23.010178.001013.
  • Bragg, Philip E. 2001. Phasmids of Borneo. Kota Kinabalu. ISBN 978-983-812-027-2.
  • Robinson, Michael H. 1968. "The defensive behavior of Pterinoxylus spinulosus Redtenbacher, a winged stick insect from Panama (Phasmatodea)." Psyche 75 (3): 195–207. doi:10.1155/1968/19150.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Phasmatodea spectant.
Wikispecies-logo.svg Vide "Phasmatodea" apud Vicispecies.