Roman numeral 10000 CC DD.svg

Nympha (biologia)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Nympha Eurymelae fenestratae circa 10 mm longa, e Swifts Creek Victoriae).
Nympha Henicopsaltria eydouxii commutatur, maturam cicadoidei forman monstrans.

Nympha in biologia est immatura nonnullorum invertebratorum (praecipue insectorum) forma, quae metamorphosem (hemimetabolismum) gradatim subit antequam stationem adultam attingat.[1] Omnis nymphae forma, larvae communis dissimilis, iam formae adulti similis est, praeter inopiam alarum (in speciebus alatis). Praeterea, nympha se commutans in stationem pupalem numquam intrat; potius, exitus ultimae commutationis est insectum adultum.[2] Nymphae multas evolutionis stationes subeunt, quas instaria appellantur.

Quod fit, exempli gratia, in orthopteris (gryllidis et subordine caeliferorum), hemipteris (cicadoideis, pentamoideis, et ceteris), ephemeropteris, isopteris, blattodeis, mantodeis, plecopteris et odonatis (anisopteris et zygopteris).[3]

Nymphae insectorum aquaticorum, ut in odonatis, ephemeropteris, et plecopteris, etiam naiades appellantur, e nomine Graeco antiquo nympharum aquaticarum in mythologia Graeca. Quae in litteris vetustioribus aliquando appellabantur insecta heterometabola, quia eorum stations adultae et immaturae in variis circumiectis naturalibus habitant (terrestre vs. aquaticum).

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Capinera 2008.
  2. Truman 1999:447.
  3. Britton, David (9 Iulii 2009). "Metamorphosis: a remarkable change". Australian Museum .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad nymphas (biologia) spectant.