Patsas

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Patsas (potagium ex omaso) cum capsico contuso[el] et aceto ex allio iuxta cervesiam et panem in popina Graeca inlatus

Patsas, litteris Graecis πατσάς (m.) sive interdum πατσάς σούπα,[1] Albanice paçe plënci vel paçe plëndësi, Hungarice Transsilvaniae pacalleves, est potagium ex omaso (aut vervecino aut porcino) in Graecia et Albania confectum. Mediis urbibus frequentatissimis (praesertim Thessalonicae, Athenis, Piraei) in popinis plebeis loco ientaculi inferri solet, recentius quidem iuvenibus bibulis ad crapulam medendam propositus.

Gastronomia Piraeensis: Patsas cum capsico contuso[el] et aceto ex octopode (uzo et tyrocautera antea inlatis) apud popinam Το Στέκι του Αρτέμη Piraei propositus

Nomen e Turcico paça ("pes vervecinus") mutuatur: ferculum olim e pedibus omasoque vervecinis factum, in Turcia recentius e pedibus tantum, in Graecia ex omaso pedibusque aut porcinis aut vervecinis paratur. Omasa colluta pedesque adusti bulliantur, exsiccantur, in aqua frigida immerguntur, sale insperso, tresque vel plures horas coquuntur. Ossa pedum exsecantur et reiiciuntur. Iusculum ita confectum calidum tenetur ut cito inferatur. Comedentes ipsi sale, capsico contuso[el], aceto ex allio (licet aceto e polypis) accommodant.

Gastronomia Transsilvanica: Pacalleves cum capsico Hungaro iuxta cervesiam Timișoreanam in ganea cibi prompti praebitum

Eleutherius Mpaphiades e Constantinopoli refugus patsadem primus omnium in Graecia venditavisse fertur in thermopolio a se Thessalonicae annis 1920 condito. Operarii qui circa mercatum urbanum iam nocte laborabant, ientaculo nutritivo egens, ibi a principio, mox et Athenis, avide sorbebant. Tale thermopolium Neograece πατσατζιδικό patsatzidicum appellatur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Patsas soupa": #Salaman (1993); Maria Kaneva Johnson, The Melting Pot: Balkan food and cookery (Totenais: Prospect Books, 1995) p. 78

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Diane Kochilas, The Glorious Foods of Greece (Novi Eboraci: William Morrow, 2001) p. 224
  • Rena Salaman, Greek Food. Nova ed. (Londinii: Harper Collins, 1993) pp. 68-69

Nexus interni