Uzo

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Lagoena Uzo nomine Sans Rival

Uzo (Neograece Oύζο) est potio alcoholica sapore anisi adiecto, quae praecipue in Graecia et in Cypro libenter bibitur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Quando ubique primum uzo coctum sit nescitur. Verisimiliter uzo e tsipuro vel uraqua progressum est, quae iam saeculo XV ab incolis Graecis Turcisque Imperii Ottomanici cocta sunt. Uzo saeculo XIX coctum esse pro certo habetur.

Plurimae societates, quae uzo producunt, in Lesbo insula sedent. Uzo in Europa appellationem origine protectam habet.

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Sunt, qui verbum "Uzo" ex Turcico üzüm ("uvae", "sucus uvarum") deducant.[1] Alii coniciunt "Uzo" ex lingua Italiana deductum esse, quod Uzo olim arcis ligneis verbis "Uso di Marsiglia" intitulatis in terras externas missum esset.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. G. Clauson (1972): An Etymological Dictionary of Pre-Thirteenth Century Turkish, Oxoniae, p. 288
  2. Georgios Babiniotis (2005): Λεξικό της Νέας Ελληνικής Γλώσσας, 2. ed., Κέντρο Λεξικολογίας, ISBN 960-86190-1-7, p. 1285

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Uzo spectant.