Ordo Minimorum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Franciscus de Paula, conditor ordinis Minimorum

Ordo Minimorum (sigla OM vel OMinim) a sancto Franciscus de Paula conditus est. Ordo religiosus ex presbyteris et fratribus (conversis) constat.

Ordo Minimorum, quorum sodales etiam Paulani vocantur, distinguendus est ab ordine Sancti Pauli Primi Eremiti ("Paulini") et a Barnabitis, qui publice Congregatio Clericorum Regularium Sancti Pauli appellantur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Ordo Minimorum ex communitate eremitarum, qui se Francisco de Paula (1416–1507) adiuxerunt et Cosentiae urbe Italiae monasterium condiderunt, progressus est. Francicus de Paula a parentibus voto oboedientibus adulescens monasterio Fratrum Minorum traditus est, sed ordinem ingressus non est. Postea ad antrum prope Paula in regione Bruttio sita, ubi natus erat, eremita sedem collocavit. Alii se Francisco adiunxerunt, qui se ipsi "fratres minimos" appellaverunt, forma superlativa indicantes severius se ascesin exercere quam Fratres Minores. Ab aliis "Paulani" vocati sunt.

Anno 1474 ordo a Sixtus IV papa approbatus est. Paulani imprimis in Francia, Hispania, Italia et Bohemia meridiana diffusi sunt. Etiam ordinis ramus feminarum et Tertius Ordo (1501) conditus est.

Ab anno 2006 Pater Franciscus Marinelli superior ordinis generalis est.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Paulanos spectant.