Roman numeral 10000 CC DD.svg

Musica classica saeculi 20

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Musica classica saeculi 20 est musica quae ab anno 1901 ad 2000 composita est. Stilus musicus saeculo vicensimo magnopere variabat, aevo quod ergo uno stilo praevalente carebat. Modernismus, musica impressionista, et postromanticismus ex decenniis ante saeculum vicensimum indagari possunt, sed comprehendi possunt quia sese praeter musicos stilorum saeculi undevicensimi fines evolverunt qui elementa tempus rationis communis fuerant. Neoclassicismus et expressionismus plerumque post 1900 advenerunt. Minimalismus multo serius coepit, et mutatio ab aevo moderno ad aevum postmodernum videri potest, quamquam nonnulli eruditi proprietates postmodernismi ante 1930 fere videant. Musica aleatoria, atonalitas, serialismus, musique concrète, musica electronica, et concept music (ut Anglice appellabatur) hoc saeculo excogitabantur. Praeterea, iaz et ethnica musica vulgaris gratiam apud multos compositores hoc saeculo habebant.

Historia[recensere | fontem recensere]

Circa annum 1900, stilus musicae plerumque romanticus appellabatur. Gustavus Mahler, Ricardus Strauss, Ioannes Sibelius et alii compositores fines compositionis symphonicae postromanticae probabant. Eodem tempore, motus impressionisticus, a Claudio Debussy ductus, in Francia excogitabatur. Debussy autem vocabulum impressionismum re vera fastidiebat: "Aliud ultra facere conor—modo realitates—quod fatui impressionismum appellant est vocabulum quod tam mediocriter adhibetur ut fieri potest, praesertim a criticis artis."[1][2]

Musica Mauritii Ravel, etiam impressionistica saepe appellata, musicam variis stilis cum impressionismo non semper cognatis explorat. Multi compositores, stilos postromanticum et impressionisticum referentes, vias diversas tradebant. Res maximi momenti in cursu musicae per saeculum progrediens erat latam reiectio tonalitatis traditionalis, variis modis a variis compositoribus primo saeculi decennio effecta. Ex qua inaudita "pluralitas linguistica" stilorum, rationum, et expressionis orta est.[3]

Arnoldus Schoenberg atonalitatem Vindobonae excogitabat ex expressionismo qui ortus est saeculo vicensimo ineunte. Ratio duodecim tonorum deinde excogitavit, quam eius discipuli Albanus Berg et Antonius Webern porro elaboraverunt; compositores sequentes (inter quos erant Petrus Boulez) iam porro elaboraverunt.[4] Stravinskij, in suis operibus ultimis, rationem duodecim tonorum etiam exploravit, ut explorabant multi alii compositores; etiam Scott Bradley quidem hanc rationem in suis partituris cartoons? Tom and Jerry adhibuit.[5]

Primo bello mundano confecto, multi compositores ad tempora praeterita redire coeperunt, inspirationem petentes, et opera componentes quae elementa ex eis trahunt, praecipue forma, harmonia, melodia, structura. Hoc musicae genus neoclassicismus appellari coepit. Inguarus Stravinskij (Pulcinella), Sergius Prokofiev (Symphonia Classica), Ravel (Le tombeau de Couperin), Emmanuel de Falla (El retablo de maese Pedro), et Paulus Hindemith (Symphonia: Mathis der Maler) opera neoclassica produxerunt.

Franciscus Balilla Pratella et Luigi Russolo, compositores Italici, futurismum excogitaverunt, qui stilus sonos quotidianos saepe recreare et in contextu futuristico ponere conabatur. Ex quo musica machinata Georgii Antheil ("Aeroplano," sonatá alterá incipiens) et Alexandri Mosolov (insigniter eius Iron Foundry) orta est. Ratio vocabularii musici extendendi, omnibus tonis in promptu explorandis, porro impellebatur per usum microtonorum in operibus Caroli Ives, Iuliani Carrillo, Ludovici Hába, Ioannis Foulds, Ioannis Wyschnegradsky, Harrii Partch, Mildred Couper, et aliorum. Microtoni sunt intervalla quae semitono minora sunt; voces humanae et chordophona frets? carentia eos facile efficiunt, quia inter notas solitas ire possunt, sed alia instrumenta (clavile et organum, exempli gratia) eos non faciunt.

Annis 1940 et 1950, compositores, insigniter Petrus Schaeffer, adhibitionem technologiae in musique concrète explorare conabantur.[6] Vocabulum musica electroacoustica deinde excogitatum est ad omnes formas musicae comprehendendas quae taeniolam magneticam, computatra, synthesizatra, multimedia, et alia artificia rationesque electronicas amplectuntur. Musica electronica viva sonis electronicis vivis intra perfunctionem utitur, contra sonos antea productos (qui superduplicati sunt in perfunctione), Cartridge Music Ioannis Cage exemplo antiquo. Musica spectralis, plerumque Gerardi Grisey et Tristani Murail, est novum exemplum musicae electroacousticae, quae explicatione spectrorum sonorum utitur ad musicam creandam.[7] Cage, Berio, Boulez, Milton Babbitt, Ludovicus Nono, et Edgardus Varèse omnes musicam electroacousticam composuerunt.

Ex annis 1950, Cage elementa aleatoria in suam musicam introducebat. Musica rationalis (Carolus Henricus Stockhausen Prozession, Aus den sieben Tagen; et Stephanus Reich Piano Phase, Clapping Music) certam rationem explorat, quae in opere patefit. Vocabulum musica experimentalis a Cage excogitatum est ad opera describenda quae exitus efficiunt qui praedici non fiunt,[8] secundum definitionem: "actio experimentalis est actio cuius exitus non providetur."[9][10] Hoc vocabulum etiam adhibetur ad musicam describendam intra certa genera quae eorum fines vel definitiones provocat, aut cuius conatus sunt mixturae stilorum discrepantium vel elementa inaudita, nova, distincte unica amplectuntur.

Beniaminus Britten (dextra) et Mstislav Rostropovich post perfunctionem anno 1964.

Inclinationes culturales magni momenti musicam huius temporis saepe formabant, sive romanticae, modernisticae, neoclassicae, postmodernisticae, sive aliter. Primitivismus Inguarum Stravinskij et Sergium Prokofiev praecipue iuvenes tenebat, ut audetur in operibus sicut Ritus Veris et Chout. Alii Russi, insigniter Demetrius Šostakovič, sociales communismi effectus monstrabant, et ergo intra fines realismi socialistici manere debebant.[11] Alii compositores, sicut Beniaminus Britten (War Requiem), themata politica in eorum operibus explorabant, quamquam omnino sua volente.[12] Nationalismus etiam primis decennis saeculi erat modus expressionis magni momenti. Cultura Civitatum Foederatarum vernacularem musicae classicae stilum formare coepit, praesertim in operibus Caroli Ives, Ioannis Alden Carpenter, et (deinde) Georgii Gershwin. Musica vulgaris (Radulphi Vaughan Williams Five Variants of Dives and Lazarus, Gustavi Holst A Somerset Rhapsody) et iazz (Gershwin, Leonardus Bernstein, Darii Milhaud, praecipue in La création du monde) etiam apud compositores valebat.

Ultimis tribus saeculi decenniis, eclecticismus et polystylismus gratiosi facti sunt. Qui motus, cum minimalismo, complexitate nova, et simplicitate nova, alibi investigandi sunt.

Stili[recensere | fontem recensere]

Stilus romanticus[recensere | fontem recensere]

Middle-aged man, seated, facing towards the left but head turned towards the right. He has a high forehead, rimless glasses and is wearing a dark, crumpled suit
Gustavus Mahler, anno 1907 photographatus, non iam director Operae Civicae Vindobonensis (Vienna Hofoper).

Saeculo undevicensimo exeunte, tempore saepe fin de siècle ('finis saeculi') appellato, stilus romanticus dissolvi incipiebat, varias vias parallelas sequentes, sicut impressionismum et postromanticismum. Stili varii qui saeculo vicensimo ex musica prioris saeculi orti sunt efficiebant ut compositores novis inclinationibus indulgerent, illam musicam aliquando contradicentes, aliquando amplificantes, atque ambae inclinationes per saeculum vicensimum vigebant. Inclinationes priores, sicut expressionismus, infra describuntur.

Multi compositores saeculo vicensimo ineunte musicam faciebant quae romanticam saeculi undevicensimi musicam extendebat et elaborabat, atque usitati instrumentorum greges, sicut orchestra et quadricinium nervorum, consueti persistebant. Formae traditionales sicut symphonia et concerto in usu manebant. Gustavus Mahler et Ioannes Sibelius sunt exempla compositorum qui traditionalibus formis symphonicis utebantur. Nonnulli scriptores putant opera Arnoldi Schoenberg omnino intra romanticam traditionem Wagnerianam et Brahmsianam patere,[13] ac magis generatim "compositor qui Wagnerum ultimum et saeculum vicensimum rectissime plenissimeque coniugit est Arnoldus Schoenberg."[14][15]

Neoclassicismus[recensere | fontem recensere]

Neoclassicismus erat stilus compositoribus gratus inter duo bella mundana, stilus qui formas libratas rationesque aperte percipiendas saeculorum septimi decimi et duodevicensimi renovare petiebat, proprietates romanticismi exeuntis quae videbantur gestús in maius sublatos structurasque informes repudians. Quia hi compositores in locum tonalitatis functionalis eorum exemplarium tonalitatem, modalitatem, aut atonalitatem extensam plerumque substituebant, vocabulum neoclassicismus parodiam vel distortionem stili baroci vel classici saepe implicare putatur.[16] Inter notissimas compositiones neoclassicas sunt Sergei Prokofiev Symphonia Classica et Inguari Stravinskij Pulcinella, Symphonia Psalmorum, et Concerto in E-flat "Dumbarton Oaks". Paulus Hindemith (Symphony: Mathis der Maler), Darius Milhaud, Franciscus Poulenc (Concert champêtre), et Emmanuel de Falla (El retablo de maese Pedro, Harpsichord Concerto) hoc stilo etiam utebatur. Mauritii Ravel Le tombeau de Couperin ('Monumentum Couperinianum') etiam res neobaroca (vocabulum architecturale) appellatur, quamquam haec vocabula non semper distinguuntur.

Compositiones classicae ab iaz motae[recensere | fontem recensere]

Nonnulli compositores elementa stili iaz cum stilis classicis coniungebant, insigniter:

Motus[recensere | fontem recensere]

Impressionismus[recensere | fontem recensere]

Impressionismus in Francia, a Claudio Debussy ductus, primum erat affectus animi contra effusam animi motus redundantiam atque epica romanticismi Germanici themata, quorum Ricardus Wagner manifestum exemplum erat. Secundum Debussy, ars est experientia voluptaria, potius quam res intellectus aut philosophiae ethicae. Suos suadebat ut Francicos saeculi duodevicensimi artifices iterum invenirent, quibus musica capere, oblectare, "phantasiae sensuum" prodesse debuit.[17]

Alii compositores cum impressionismo consociati earnt Mauritius Ravel, Albertus Roussel, Isaacus Albéniz, Paulus Dukas, Emmanuel de Falla, Carolus Martin Loeffler, Carolus Griffes, Fridericus Delius, Otorinus Respighi, Cyril Scott, et Carolus Szymanowski.[18] Multi compositores Francici linguam impressionismi per annos 1920 continuabant, inter quos erant Albertus Roussel, Carolus Koechlin, Andreas Caplet, et deinde Olivarius Messiaen. Lingua musica impressionismi etiam multum valebat apud compositores ex culturis non Occidentalibus, sicut Tōru Takemitsu, et apud musicos iazenses, sicut Duke Ellington, Gil Evans, Art Tatum, et Caecilius Taylor.[19]

Modernismus[recensere | fontem recensere]

Futurismus[recensere | fontem recensere]

Futurismus primum erat motus artisticus Italicus anno 1909 a Philippo Thoma Marinetti conditus, motus quem avant-garde Russicum statim amplectus est. Anno 1913 Ludovicus Russolo pictor edictum L'arte dei rumori ('Ars Strepituum') edidit, quod strepitus in omni musicae genere adiciendum suasit.[20] Praeter Russolo, compositores qui sese cum hoc motu recte consociabant erant Silvius Mix, Nuccius Fiorda, Franciscus Casavola, et Pannigi (cuius Ballo meccanico anni 1922 binas autobirotas comprehendit), omnes Italici, et Arthurus Lourié, Michael Matyushin, et Nicolaus Roslavets Russi. Pauca eorum operum futuristicorum hodie audentur, sed gratia futurismi in evolutione musicae immanis erat. Sergius Prokofiev, Mauritius Ravel, Inguarus Stravinskij, Arthurus Honegger, Georgius Antheil, Leo Ornstein, et Edgardus Varèse sunt inter compositores notabiles qui primo saeculi dimidio a futurismo moti sunt. Inter proprietates musicae alterius saeculi dimidii ex futurismo ortas sunt clavile praeparetum, serialismus integer, rationes vocales extensae, notatio graphica, compositio extemporanea, et minimalismus.[21]

Dissonantia libera et experimentalismus[recensere | fontem recensere]

Carolus Ives saeculo vicensimo ineunte traditiones Americanam et Europaeam cum stilis vernacularibus et ecclesiasticis coniunxit, cum novis rhythmi, harmoniae, formae rationibus utebatur.[22] Inter eius rationes technicas erant polytonalitas, polyrhythmus, corymbi tonorum, elementa aleatorica, et toni quarti?. Edgardus Varèse res magnopere dissonantes composuit quae sonos inusitatos et nomina futuristica et pseudoscientifica habebant. Adhibitionem novorum instrumentorum fontiumque electronicorum suadebat.

Expressionismus[recensere | fontem recensere]

Multi compositores ante annos 1920 exeuntís modo incerte expressionistico componebant, sed in eius locum stili magis impersonales Germanicae Neue Sachlichkeit ('obiectivitatis novae') et neoclassicismi substituebantur. Expressionismus, generalis motus artifex a vulgi turbatoribus Nazisticis olim notatus, post bellum iterum audiebatur in operibus Ioannis Werner Henze, Petri Boulez, Petri Maxwell Davies, Wolfgang Rihm, Bernd Aloysius Zimmermann, et aliorum.[23]

Musica postmoderna[recensere | fontem recensere]

Postmodernismus est modernismo responsum, sed hoc responsum videri potest repraesentatio perceptionum socialium penitus mutatarum. Secundum hanc sententiam, postmodernismus coepit cum optimismus historicus (contra optimismum personalem) in pessimusmum mutatus esset, anno 1930 aut antea.[24] Ioannes Cage partes magni momenti in musica saeculi vicensimi egit, unde sua gratia constanter crescebat dum vivebat. Elementis fortuitis saepe utebatur, ut in Imaginary Landscape No. 4 pro duodecim acceptoribus radiophonicis, et Musica Mutationum pro clavili. Sonatas and Interludes (1946–48) pro clavili praeparato composuit, clavili solito cuius timbre a rebus intra instrumentum positis mutatur. Postmodernismus compositores hodie amplectitur qui contra avant-garde et experimentales saeculi vicensimi stilos referunt, inter quorum numeros sunt Astor Piazzolla Argentinae et Michael del Aguila Civitatum Foederatarum.

Minimalismus[recensere | fontem recensere]

Ultimis saeculi decennis, La Monte Young, Arvo Pärt, Philippus Glass, Terry Riley, Stephanus Reich, Ioannes Adams, aliisque compositores rem quae nunc minimalismus appellatur explorare incipiebant, ubi opus ad nudissimas proprietates imminuitur, saepe repetitionem et iterationem sonans. Inter prima exempla est In C (1964), opus aleatoricum Rileianum, in quo musici locutiones breves ex indice dato eliguntur, quas ad libitum canunt, cum nota C in notis octavis post eos iteraretur. Piano Phase (1967, pro duobus clavilibus), et Drumming (1970–71, pro percussione, vocibus muliebribus, et piccolo), opera Stephani Reich, ratione phasing? appellata utuntur, in qua locutio ab alio musico per proportionem constantem producta ab alio semel producitur, sed aliquantulum celerius. Philippi Glass 1 + 1 (1968) ratione additivá utitur, in qua locutiones breves tarde extenditur. Compositions 1960 compositoris La Monte Young longissimis tonis utitur, magnis praeter solitum, secundum rationes extramusicas, sicut "lineam rectam delineá et eam sequere" et "ignem ab igne cape." Michael Nyman arguit minimalismum fuisse serialismo et indeterminismo responsum, cui ambo facultatem dant.[25]

Rationes technicae[recensere | fontem recensere]

Atonalitas et ratio tecnnica duodecim tonorum[recensere | fontem recensere]

Arnoldus Schoenberg, imago a se picta, anno 1910.

Arnoldus Schoenberg fuit unus ex personis maximi momenti saeculi vicensimi. Sua prima opera (insigniter Verklärte Nacht, 1899) stilum romanticum a Wagnero motum exhibebant, sed atonalitatem annis sub primo bello mundano amplectebatur (insigniter Drei Klavierstücke anno 1909 et Pierrot Lunaire anno 1912). Anno 1921, post nonnullos annos cum rationes compositionis investigaret, rationem tonorum duodecimum excogitavit, de qua primam suis privatim dixit anno 1923.[26] Eius primum opus magnum omnino hac ratione effectum est Wind Quintet?, Op. 26, annis 1923 et 1924 compositum. Exempla sequentia sunt Variationes pro Orchestra, Op. 31 (1926–28), tertium et quartum quadricinia nervorum (1927 et 1936, proprie), Violin Concerto? (1936) et Piano Concerto? (1942). Senex autem ad stilum magis tonalem rediit (Kammersymphonie no. 2,? anno 1906 incepta, sed anno 1939 confecta; Variations on a Recitative pro organo anno 1941).

Antonium Webern et Albanum Berg docuit, et hi artifices tres saepe appellantur principales socii Scholae Vindobonensis Alterius, compositoribus Haydn, Mozart, et Beethoven (et aliquando Schubert) Schola Vindobonensis Prima hoc contextu putatis. Webern ratione tonorum duodecim severe et diligenter utebatur, et evolutionem serialismi totius movit. Berg, Schoenberg similis, hanc rationem intra stilum romanticum seriorem et postromanticum adhibebat (Violin Concerto,? quod, choral Ioannis Sebastiani Bachii afferens, formá classicá utitur). Duas operas maiores confecit: Wozzeck et Lulu.

Musica electronica[recensere | fontem recensere]

Edgardus Varèse, unus ex praecursoribus musicae electronicae.

Novae technologiae inventae novas potestates musicis praebuit. Musica electronica plerumque est repertorium musicae annis 1950 in Europa, Iaponia, et Americis promulgatae. Taeniola magnetica hoc decennio compositoribus magis magisque fuit medium quo ei sonos variis modis tractare poterant.

Alii compositores notabiles saeculi vicensimi[recensere | fontem recensere]

Varii notabiles saeculi vicensimi compositores cum ullo motu compositionali late agnito non consociantur. Hic index nonnullos ex eis amplectitur, cum nonnullis compositoribus notabilis qui infra non commemorantur.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Anglice "I am trying to do 'something different—in a way realities—what the imbeciles call 'impressionism' is a term which is as poorly used as possible, particularly by art critics."
  2. Politoske et Martin 1988: 419.
  3. Morgan 1984:458}.
  4. Ross 2008: 194–96, 363–64.
  5. Ross 2008: 296.
  6. Dack 2002.
  7. Dufourt 1981; Dufourt 1991.
  8. Mauceri 1997: 197.
  9. Anglice "an experimental action is one the outcome of which is not foreseen."
  10. Cage 1961: 39.
  11. McBurney 2004.
  12. Evans 1979: 450.
  13. Neighbour 2001: 582
  14. Anglice "the composer who most directly and completely connects late Wagner and the 20th century is Arnold Schoenberg."
  15. Salzman 1988: 10.
  16. Whittall 2001.
  17. Machlis 1979: 86–87.
  18. Machlis 1979: 115–18.
  19. Pasler 2001a.
  20. Russolo 1913.
  21. Dennis et Powell 2001.
  22. Burkholder 2001.
  23. Fanning 2001.
  24. Meyer 1994: 331.
  25. Nyman 1999: 139.
  26. Schoenberg 1975: 213.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Burkholder, J. Peter. 2001. "Ives, Charles (Edward)." The New Grove Dictionary of Music and Musicians, ed. secunda, ed. Stanley Sadie et John Tyrrell. Londinii: Macmillan Publishers.
  • Cage, John. 1961. Silence: Lectures and Writings. Middletown Connecticutae: Wesleyan University Press.
  • Dack, John. 2002. "Technology and the Instrument." In musik netz werke—Konturen der neuen Musikkultur, ed. Lydia Grün et Frank Wiegand, 39–54. Bielefeld: transcript Verlag. ISBN 3-933127-98-X.
  • Dennis, Flora, et Jonathan Powell. 2001. "Futurism." The New Grove Dictionary of Music and Musicians, ed. secunda, ed. Stanley Sadie et John Tyrrell. Londinii: Macmillan Publishers.
  • Dufourt, Hugues. 1981. "Musique spectrale: pour une pratique des formes de l'énergie." Bicéphale, no. 3: 85–89.
  • Dufourt, Hugues. 1991. "Musique, pouvoir, écriture." Collection Musique/Passé/Présent. Lutetiae: Christian Bourgois. ISBN 2-267-01023-2.
  • Emmerson, Simon, et Denis Smalley. 2001. "Electro-Acoustic Music." The New Grove Dictionary of Music and Musicians, ed secunda, ed. Stanley Sadie et John Tyrrell. Londinii: Macmillan Publishers.
  • Evans, Peter. 1979. The Music of Benjamin Britten. Londinii Dent.
  • Fanning, David. 2001. "Expressionis.." The New Grove Dictionary of Music and Musicians, ed. secunda, ed. Stanley Sadie et John Tyrrell. Londinii: Macmillan Publishers.
  • Fauser, Annegret. 2005. Musical Encounters at the 1889 Paris World's Fair. Eastman Studies in Music 32. Roffae Novi Eboraci: University of Rochester Press. ISBN 978-1-58046-185-6.
  • Heyman, Barbara B. 2001. "Barber, Samuel." The New Grove Dictionary of Music and Musicians, ed. secunda, ed. Stanley Sadie et John Tyrrell. Londinii: Macmillan Publishers.
  • McBurney, Gerard. 2004. "Fried Chicken in the Bird-Cherry Trees." In Shostakovich and His World, ed. Laurel E. Fay, 227–73. Bard Music Festival. Princeton: Princeton University Press. ISBN 0-691-12068-4, ISBN 0-691-12069-2.
  • Machlis, Joseph. 1979. Introduction to Contemporary Music, ed. secunda. Novi Eboraci: W. W. Norton. ISBN 0-393-09026-4.
  • Mauceri, Frank X. 1997. "From Experimental Music to Musical Experiment." Perspectives of New Music 35, no. 1 (hiems): 187–204.
  • Meyer, Leonard B. 1994. Music, the Arts, and Ideas, sed. secunda, cum novo postludio. Sicagi et Londinii: University of Chicago Press. ISBN 0-226-52143-5.
  • Morgan, Robert P. 1984. "Secret Languages: The Roots of Musical Modernism." Critical Inquiry 10, no. 3 (Martius): 442–61.
  • Neighbour, O. W. 2001. "Schoenberg, Arnold." The New Grove Dictionary of Music and Musicians, ed. secunda, ed. Stanley Sadie et John Tyrrell, 22: 577–604. Londinii: Macmillan Publishers.
  • Nyman, Michael. 1999. Experimental Music: Cage and Beyond, sed secunda. Music in the Twentieth Century. Cantabrigiae et Novi Eboraci: Cambridge University Press. ISBN 0-521-65383-5.
  • Pasler, Jann. 2001a. "Impressionism." The New Grove Dictionary of Music and Musicians, ed. secunda, ed. Stanley Sadie et John Tyrrell. Londinii: Macmillan Publishers; Novi Eboraci: Grove's Dictionaries of Music.
  • Pasler, Jann. 2001b. "Neo-romantic." The New Grove Dictionary of Music and Musicians, ed. secunda, ed. Stanley Sadie et John Tyrrell. Londinii: Macmillan Publishers.
  • Politoske, Daniel T., et Werner Martin. 1988. Music, ed. quarta. Prentice Hall. ISBN 0-13-607616-5.
  • Ross, Alex. 2008. The Rest is Noise. Londinii: Fourth Estate. ISBN 978-1-84115-475-6; Novi Eboraci: Picador Press. ISBN 978-0-312-42771-9.
  • Russolo, Luigi. 1913. L'arte dei rumori: manifesto futurista. Manifesti del movimento futurista 14. Mediolani: Direzione del movimento futurista.
  • Russolo, Luigi. 1967. The Art of Noise: Futurist Manifesto 1913. Conv. Robert Filliou. A Great Bear Pamphlet 18. Novi Eboraci: Something Else Press.
  • Russolo, Luigi. 1986. The Art of Noises. Conv. cum praefatione Barclay Brown. Monographs in Musicology 6. Novi Eboraci: Pendragon Press. ISBN 0-918728-57-6.
  • Salzman, Eric. 1988. Twentieth-Century Music: An Introduction, ed. tertia. Prentice-Hall History of Music Series. Englewood Cliffs Novae Caesareae: Prentice-Hall. ISBN 0-13-935057-8.
  • Schoenberg, Arnold. 1975. Style and Idea, ed. Leonard Stein cum verbis conversis a Leo Black. Berkeleiae et Angelopoli: University of California Press. ISBN 0-520-05294-3.
  • Schwartz, Elliott, et Daniel Godfrey. 1993. Music since 1945: Issues, Materials and Literature. Novi Eboraci: Schirmer Books; Toronti: Maxwell Macmillan Canada; Novi Eboraci: Maxwell Macmillan International. ISBN 0-02-873040-2.
  • Thomson, Virgil. 2002. Virgil Thomson: A Reader: Selected Writings, 1924–1984, ed. by Richard Kostelanetz. Novi Eboraci: Routledge. ISBN 0-415-93795-7.
  • Watanabe, Ruth T., et James Perone. 2001. "Hanson, Howard." The New Grove Dictionary of Music and Musicians, ed. secunda, ed. Stanley Sadie et John Tyrrell. Londinii: Macmillan Publishers.
  • Whittall, Arnold. 2001. "Neo-classicism." The New Grove Dictionary of Music and Musicians, ed. secunda, ed. Stanley Sadie et John Tyrrell. Londinii: Macmillan Publishers.
  • Williams, Alastair. 2002. "Cage and Postmodernism." The Cambridge Companion to John Cage, ed. David Nicholls, 227–41. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-78348-8 (cloth); ISBN 0-521-78968-0 (pbk).
  • Wright, Simon. 2001. "Villa-Lobos, Heitor." The New Grove Dictionary of Music and Musicians, ed. Stanley Sadie et John Tyrrell. Londinii: Macmillan Publishers.

Bibliographia addita[recensere | fontem recensere]

  • Ashby, Arved Mark, ed. 2004. The Pleasure of Modernist Music: Listening, Meaning, Intention, Ideology. Eastman Studies in Music. Roffae Novi Eboraci: University of Rochester Press. ISBN 978-1-58046-143-6.
  • Crawford, John C., et Dorothy L. Crawford. 1993. Expressionism in Twentieth-Century Music. Bloomingtoniae: Indiana University Press. ISBN 0-253-31473-9.
  • Grun, Constantin. 2006. Arnold Schönberg und Richard Wagner: Spuren einer aussergewöhnlichen Beziehung. 2 vol. Gottingae: Vandenhoeck & Ruprecht Unipress. ISBN 3-89971-266-8 (vol. 1), ISBN 3-89971-267-6 (vol. 2).
  • Lee, Douglas. 2002. Masterworks of 20th-Century Music: The Modern Repertory of the Symphony Orchestra. Novi Eboraci: Routledge. ISBN 0-415-93847-3, ISBN 978-0-415-93847-1.
  • Roberts, Paul. 2008. Claude Debussy. 20th-Century Composers. Londinii et Novi Eboraci: Phaidon Press. ISBN 0-7148-3512-9, ISBN 978-0-7148-3512-9.
  • Salzman, Eric. 2002. Twentieth-Century Music: An Introduction. Ed. quarta. Upper Saddle River Novae Caesareae: Prentice Hall. ISBN 0-13-095941-3.
  • Simms, Bryan R. 1996. Music of the Twentieth Century: Style and Structure. Ed secunda. Novi Eboraci: Schirmer Books; Londinii: Prentice Hall International. ISBN 0-02-872392-9.
  • Teachout, Terry. 1999. "Masterpieces of the Century: A Finale-20th Century Classical Music." Commentary 107, no. 6 (Iunius): 55.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]