Vergilius Thomson

E Vicipaedia
Virgil Thomson. Photographema a Carolo Van Vechten factum, 1947.

Vergilius Thomson (25 Novembris 189630 Septembris 1989) fuit compositor et criticus Americanus, particeps maximi momenti in constitutione et progressu distincti "soni Americani" in musica classica. Varie descriptus est modernista,[1][2][3][4][5] neoclassicista,[6] neoromanticus,[7] et compositor "Olympiae humanitatis et secessus mixturae,"[8][9] cuius "vox significans semper diligenter refrenabatur"[10] usque ad Lord Byron confectam, suam operam ultimam, quae, omnium suorum operum priorium dissimilis, argumentum affectus animi movens exhibuit quod "interdum per veram animi commotionem"[11] surgit.[12]

Vita[recensere | fontem recensere]

Virgil Thomson, Kansianopoli Missuriae natus, eximiam intellegentiam puerulus ostendit. Adulescentulus in amicitiam recepit Aliciam Smith, cuius proavus Iosephus Smith Mormonismum condiderat. Post magnum bellum in Universitate Harvardiana matriculavit, per mutuas pecunias a Friderico M. Smith sumptas, praeside Ecclesiae Iesu Christi Sanctorum Dierum Recentiorum Denuo Constitutae, et patre Aliciae. Iter ut adiutor chori magistri in Europa cum Harvard Glee Club eius desiderium Lutetiae habitandae movit. Interea ad universitatem reditus, operibus pro clavile Erici Satie praesertim studuit. Lutetiae per stipendium uno anno studuit, et postquam diploma studiorum anno 1923[13] adeptus erat, ibi a 1925 ad 1940 habitavit, ubi coniunctiones fecit cum Ioanne Cocteau, Aaron Copland, E. E. Cummings, Ernesto Hemingway, Iacobo Joyce, Paulo Picasso, Ezra Pound, Geretrude Stein, Inguaro Stravinsky, Orson Welles, et aliis maximae culturae auctoribus. Denique cum Nadia Boulanger studuit, et affixum factus est Lutetiae annis 1920. Sua amica maximi momenti illo tempore fuit Geretrudis Stein, quae adiutrix artifex et mentor ei erat. Suo libro The State of Music (1939) edito, se par Aaronis Copland Novi Eboraci stabilavit, ubi iudex musicus diarii New York Herald Tribune ab anno 1940 ad 1954 scribebat.[14] Sua scripta de musica, suaeque recognitiones et aestimationes perfunctionum, ob eorum ingenium et sententias sui potentis memoria tenentur. Sua definitio musicae insigniter fuit "quod musici faciunt,"[15] suaeque sententiae de musica penitus postulant ut aestheticae musicae, saepe rarefactae, ad opus macellorum redigantur. Etiam audentissime dixit stilum in quo res musica ponitur efficientissime intellegi posse ut consecutio eius fontis quaestus.[16]

Geretrudis Stein. Photographema a Carolo Van Vechten factum, 1935.

Inter annos 1930 et 1940, compositor theatro et pelliculae operam dedit. Suae compositiones notissimae sunt operae quarum libelli a Geretrude Stein scripti sunt: Four Saints in Three Acts, insigniter ob distributionem partium in singulos actores Afroamericanos nota, et The Mother of Us All. Etiam innotuit musica fortuita pro productione ludi Macbeth ab Orson Welles per depressionem magnam in Mari Caribico constituta et Voodoo Macbeth per ludibrium appellata. Adiutor in his operibus fuit "Chick" Austin, ducis Athenaei Wadsworthiani Hartfordiae siti.

Prima pellicula cui musicam addidit fuit The Plow That Broke the Plains, ab Administratione Deductionis Civitatum Foederatarum mandata. Administratio tum pelliculae The River favit, musica iterum a Thomson contributa. Thomson Praemium Pulitzeranum pro Musica anno 1949 abstulit ob partituram pelliculae Louisiana Story compositam. Anno 1969, Metropolitan Museum Fanfare: Portrait Of An American Artist composuit ad comitandam "New York Painting And Sculpture: 1940–1970," exhibitionem festi centenarii Musei Artis Metropolitani.[17]

Praeterea, Thomson innotuit redintegratione modi rari imaginum musicarum hominum vivorum componendarum,[18] saepe horas in conclavi cum eis degens antequam avolabat ut res conficeret solus. Multi quidem clientes dixerunt imagines re vera aliquid unicum de eorum personalitatibus vel identitatibus cepisse, quamquam paene omnes imagines ullis indiciis carebant quae realitatem manifeste repraesentare poterent.[19]

Thomson senex factus est adiutor patrius novae compositorum tonalium Americanorum aetatis, sicut Ned Rorem, Paulus Bowles, et Leonardus Bernstein, coetus tam per sexualitatem communem quam per sententias compositionales consociatus.[20] Compositores mulieres illi coetui non aderant, nonnullaeque dicere solebant eum criticum earum opera de industria neglegere, vel habitum superbum erga eas ostendere.[21]

Gubernatio Franciae Thomson equitem Legionis Honoris anno 1947 fecit. Praeterea Insigne Sanfordianum ab Universitate Yalensi concessum,[22] annoque 1988 Insigne Artium Nationale accepit.[23] Patronus nationalis Delta Omicron fuit, internationalis musicae fraternitatis.[24]

Mortuus est in sua insula in Deversorio Chelsea, Manhatae sito, die 30 Septembris 1989.

Fortuna[recensere | fontem recensere]

Chartae Thomsonianae in repositorio apud partem Archival Papers in Bibliotheca Musica Universitatis Yalensis, et bona addita ad Thomson pertinentes in repositorio Ioannis Hornak in Tabulis Artis Americanae Instituti Smithsoniani Vasingtoniae Districtus Columbiae conservantur. Musica Thomsoniana pro The River composita deinde in The Day After accommodata est, pellicula pro televisione a Societate Emittendi Americana anno 1983 facta.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Dickinson 1986.
  2. Lerner 1997.
  3. Kime 1989.
  4. McDonough 1989.
  5. Watson 1998.
  6. Glanville-Hicks 1949b:210.
  7. Thomson 2002:268.
  8. Anglice: "an Olympian blend of humanity and detachment."
  9. Glanville-Hicks 1949a:330.
  10. Anglice: "expressive voice was always carefully muted."
  11. Anglice: "moments of real passion."
  12. Griffiths 2001.
  13. Harvard Alumni Directory 1986 (Cantabrigiae Massachusettae: President and Fellows of Harvard College, 1986), 1226.
  14. Biographia.
  15. Rorem 2001:223.
  16. Thomson 1962:81.
  17. Auxilium inventionis documentorum Georgii Trescher ad The Metropolitan Museum of Art Centennial pertinentium (1949, 1960–1971, bulk 1967–1970). The Metropolitan Museum of Art.
  18. Virgil Thomson: Portraits and Self-Portraits, www.allmusic.com.
  19. Tommasini 1986:19.
  20. Hubbs 2004.
  21. Carter-Schwendler 1995:12–15.
  22. Leading clarinetist to receive Sanford Medal.
  23. Lifetime Honors - National Medal of Arts.
  24. Delta Omicron.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Carter-Schwendler, Karen L. 1995. Virgil Thomson's Herald Tribune Writings: Fulfilling the "Cultural Obligation" Selectively. IAWM Journal (Iunio), 12-15.
  • Dickinson, Peter. 1986. Stein Satie Cummings Thomson Berners Cage: Toward a Context for the Music of Virgil Thomson. Musical Quarterly 72(3):394–409.
  • Glanville-Hicks, Peggy. 1949a. Virgil Thomson: Four Saints in Three Acts. Notes, series 2a, 6(2):328–330.
  • Glanville-Hicks, Peggy. 1949b. Virgil Thomson. Musical Quarterly 35(2):209–225.
  • Griffiths, Paul. 2001. Thomson, Virgil. In The New Grove Dictionary of Music and Musicians, ed. 2a., ed. Stanley Sadie et John Tyrrell. Londinii: Macmillan Publishers; New York: Grove's Dictionaries.
  • Hitchcock, H. Wiley, et Robert Fussell, eds. 2008. Virgil Thomson and Gertrude Stein: Four Saints in Three Acts. Music of the United States of America, 18. Madisoniae Visconsiniae: A-R Editions.
  • Hubbs, Nadine. 2004. The Queer Composition of America’s Sound; Gay Modernists, American Music, and National Identity. Berkeleiae et Angelopoli: University of California Press.
  • Kime, Mary W. 1989 Modernism and Americana: A Study of "The Mother of Us All." Ars Musica Denver 2(1):24–29.
  • Lerner, Neil William. 1997. The Classical Documentary Score in American Films of Persuasion: Contexts and Case Studies, 1936–1945. PhD diss., Universitas Dukiana.
  • Rorem, Ned.2001. A Ned Rorem Reader. Portu Novo Connecticutae: Yale University Press.
  • Thomson, Virgil. 1962. The State of Music. Novi Eboraci: Vintage Books.
  • Thomson, Virgil. 2002. Virgil Thomson: A Reader: Selected Writings, 1924–1984. Ed. Ricardus Kostelanetz. Novi Eboraci: Routledge. ISBN 0415937957.
  • Tommasini, Anthony. 1986. Virgil Thomson’s Musical Portraits. Novi Eboraci: Pendragon Press.
  • Tommasini, Anthony. 1999. Virgil Thomson: Composer on the Aisle. Novi Eboraci: W. W. Norton & Company.
  • Watson, Steven. 1998. Prepare for Saints: Gertrude Stein, Virgil Thomson, and the Mainstreaming of American Modernism. Novi Eboraci: Random House. ISBN 0679441395.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicicitatio habet citationes quae ad Vergilium Thomson spectant.