Jump to content

Monarchia

E Vicipaedia
(Redirectum de Monarcha)
Unam legis e paginis de
disserentibus

Civitaes quae anno 2007 monarchiae sunt

Monarchia[1] (a Graeco μόνος 'solus' et ἀρχεῖν 'dominari') est unius imperium vel principatus.

Benedictus de Spinoza definivit in Tractatu Politico: "XVII. Hoc jus, quod multitudinis potentia definitur, Imperium appellari solet. Atque hoc is absolute tenet, qui curam Reipublicae ex communi consensu habet, nempe jura statuendi, interpretandi, et abolendi, urbes muniendi, de bello, et pace decernendi, etc. Quod si haec cura ad Concilium pertineat, quod ex communi multitudine componitur, tum Imperium Democratia appellatur, si autem ex quibusdam tantum selectis, Aristocratia, et si denique Reipublicae cura, et consequenter imperium penes unum sit, tum Monarchia appellatur."[2]

Hodie multae civitates, quarum systema politica monarchia est sub monarchia constitutionali stant respectu regni legis.

Rerum publicarum formae secundum Polybium

[recensere | fontem recensere]
Numerus regnantium bonum commune commodum proprium
unus monarchia tyrannis
nonnulli aristocratia oligarchia
omnes democratia ochlocratia
  1. Tert. Adversus Praxeam 14.
  2. Benedictus de Spinoza Tractatus Politicus, Caput II, XVII

Nexus interni