Interregnum
Jump to navigation
Jump to search
Interregnum (inter- + rēgnum, [< rex, rēgis]) valet regimen transitorium sive spatium temporis, quo illud gubernat; imprimis in monarchiis electivis tempus inter resignationem sive mortem regentis et inaugurationem successoris.
In historia sunt numerosa exempla interregnorum:
- In Japonia regimen Jingu, mulieris Chūai-tennō, annis 209 – 270.
- Tempore Imperii Romani regimen interregis atque spatium temporis inter 465 et 467, cum non erat imperator.
- In historia Sacri Romani Imperii fere ab anno 1245/1250 (missio sive mors Friederici II) usque ad initium regni Rudolphi I domus Habsburgensis anno 1273.
- In historia Austriaca ab anno 1246 (cum stirps paterna Babenbergensium exstincta est) usque ad annum 1256 (electio Ottocari II, regis Bohemiae, in ducem Austriacum). Habsburgi quidem, qui Ottocaro a Rudolpho Habsburgensi in proelio apud Dürnkrut anno 1278 victo rerum potiti sunt, regnum Ottocari non agnoverunt, quare multis fontibus etiam tempus inter 1256 et 1278 in interregno numeratur.
- Interregnum Ottomanicum 1402 – 1413.
In historia Lusitaniae tempus inter exstinctionem domus Burgundensis et initum regni Ioannis I, regis Lusitaniae, 1383 – 1385.
- In historia Aragoniae tempus inter mortem Martini I et initium regni Ferdinandi I (1410 – 1412).
- In monarchia electiva Polonia-Lithuania spatium temporis inter mortem regis et electionem regis novi, quo Interrex rexit. [1]
- Interregnum Anglicum 1649-1660, inter regna Caroli I et Caroli II.
- In historia Nederlandiae regnum principis Gulielmi VI (die 1 Decembris 1813-die 16 Martii 1815), antequam post Consilium Vindobonense rex Gulielmus I Nederlandiae declaratus est.
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ Maria Rhode: Ein Königreich ohne König. Der kleinpolnische Adel in sieben Interregna. (= Quellen und Studien; 5). Harrassowitz, Aquis Mattiacis 1997, ISBN 3-447-03912-4 (textus interretialis)