Mari (Syria antiqua)


Mari (hodie Tell Hariri propter Euphratem non procul a limite Iraquiae) fuit urbs dives et caput regni tertio millenio a.C.n. et secundo ineunte. Divitias e metallorum artificiis atque commercio propter Euphratem, et canalibus et viis terrestribus Mare Nostrum et Anatoliam cum sumericis civitatibus Mesopotamiae meridionalis coniungentibus. Circa 2900 a.C.n. condita, bis deleta et iterum aedificata est urbs antequam a Babylonio rege Hammurabi circa 1760[1] omnino excideretur. Investigationes archaeologicae a Francogallico archaeologo Andrea Parrot, cui adstabat philologus Belgicus Georgius Dossin qui inscriptiones cuneiformes legeret, anno 1933 coeptae cognitionem nostram illius aetatis miro modo auxerunt. At ab anno 2011 bello civili Syriaco ac deinde postquam situs in dicionem scelestae organizationis DAESH venit venerandae reliquiae magna damna acceperunt et antiquitates sine cura aut pudore direptae pecuniam terrorismo praebuerunt.
Historia
[recensere | fontem recensere]
Archaeologi tres urbes distinguunt quae sibi in eodem loco successeruntː Mari I condita ex nihilo circa 2900 et circa 2550 deserta, de qua pauciora novimus. Mari II inter c2500 et c2300 quae deleta esse videtur tum cum Sargon eiusque successores ab Agade proficiscentes sibi imperium usque ad Mare Nostrum pertinens paraverunt[2]. Mari III quae a c2250 in duas aetates dividi potest, aetatem šakkanaku (praefectorum) qui primo a regibus Agade designabantur, mox tamen reges pleni iuris facti sunt quamquam hanc appellationem retinuerunt, quod apparet in vicinarum civitatum scriptis in quibus LUGAL hoc est rex appellantur, et aetatem dynastiae Amorreae quae eis nono decimo saeculo exeunte successit donec ultimus eorum Zimri Lim ab Hammurabi circa 1760 victus est. Nec postea locus nisi raro habitatus esse videtur, potius coemeterii vicem agebat.

- Mari I non in ripis sed in loco paulo editiore et a flumine annualiter redundante tutiore aedificata est . Nihilominus fossa navigabilis eam cum rivo coniungebat quae per mediam urbem transfluebat, cuius in septentrionali parte portus instructus erat. Muro circumdata formam paene perfecte rotundam[3] praebebat (diametrus paulo duobus km inferior). Viae inter 4 et 5 metra latae e centro velut radii orbis proficiscebantur. In multis vicis vestigia cupri aerisque metallurgiae inventa sunt. Figuli quoque et ligni artifices florebant. Mortui sub domibus sepeliebantur cum divite supellectili (gemmae, vasa, sigilla cylindrica...).
- Mari IIː priore urbe solo adaequata nova circa 2550 a.C.n. aedificata est duplici muro praedita et crebris domibus stipata cum tabulato et scalis. Nonnulla loca cognita sunt, exempli gratia palatium regium[4], templa dearum Ishtar et Ninhursag, deorum Šamaš (Sol) et Domini Agri (quod fortasse epithetum fuit dei Dagan in illa regione maxime venerati) necnon quae tamquam 'moles rubra' vel 'magna tabula' ab archaeologis designatur quam Andreas Parrot olim genus ziggurat esse crediderat. Potens tum civitas fuit Mari, contermina ab occidente cum Ebla, a meridie et oriente cum Kiš et longius Ur. Quin etiam tabellarum gratia in Ebla inventarum quinque regum nomina novimus, ut Išqi-Mari cuius statua anno 1934 reperta nomen urbis prima archaeologis notum fecit. Hodie prima nominis Mari mentio in tabella vigesimi sexti saeculi in Šuruppak inventa legitur. Vigesimo quinto saeculo civitatis Kiš socii fuerunt sed a rege Lagaš Enneatum victi sunt. Aurum et aes artifices fingebant atque pulchra ornamenta tam in templis quam in sepulturis inventa sunt. Statuae orantium hominum sculptorum calliditatem ostendunt. Postremo urbs secunda circa 2300 ab Accadiis deleta est.
- Mari III, aetas šakkanakuː illi praefecti qui veri reges fuerunt templa restituerunt atque duas regias aedificarunt, unam maiorem, alteram minorem et orientalem. Plures dynastiae hominum inter se cognatorum sibi per tria saecula successerunt. Primus eorum Ididi traditus est. Nomina quorundam nobis nota sunt cum per dedicatorias inscriptiones in templorum fundamentis repertas et sigilla quibus signabant tum etiam per catalogi fragmentum[5] quo usque ad Amorream aetatem in ritibus cultus regii utebantur necnon scripta in vicinis civitatibus effossa. E quibus praefectis tres nobis statuas sui reliqueruntː Ištup-Ilum, Iddin-Ilum, Puzur-Eštar. Apil-Kîn (2116-2082) vero filiam suam, Tarām Uran, filio[6] potentis Ur regis Ur-Namma (2110-2093) uxorem dedit, ita amicitiam inter duas civitates firmans. Certe multi Mariani nominantur in tabellis Mesopotamiae meridionalis ad imperium Ur III dictum pertinentibus. Atque cum ultimum imperium Sumericum corruit Ibbi Erra, homo ex Mari, novum regnum (2019-1987) in civitate Isin condidit.[7]
- Mari III, aetas Amorreaː circa 1815 a.C.n. dux Amorreus Yahdun Lim regno potitus est, nullo violentiae vestigio relicto quam quidem archaeologi detegere possent. Circa 1792 alius rex Amorreus Šamši-Addu qui magnum regnum circa Ekallatum in Mesopotamia septentrionali condebat, regno Mari potitus et expulso filio Yahdun Lim filio suo Yasmah Addu regionem Mari administrandam mandavit. Circa 1775 mortuo Šamši-Addu Zimri Lim qui Yahdun Lim nepos fuisse videtur avitum regnum recuperare potuit et ultimus Mari regnavit.
De iecinoribus fictilibus
[recensere | fontem recensere]
In palatii magni conclavi 108 inventa sunt 32 iecinora fictilia et cuneiformibus signis inscripta quae ad haruspiciam vel extispicium docendum destinata erant. Ad ultimam urbis aetatem referuntur hoc est ad saeculum nonum decimum vel octavum decimum iniens et antiquissima huius dubiae scientiae vestigia esse putantur. E quibus sedecim nunc in Museo Luparensi servantur, sedecim alii in Syria in museis Beroeensi Damascenoque[8].
Unumquodque ex illis iecinoribus configurationem sui generis plerumque anatomice vitiosam praebet quae velut omen futura significare credebatur. Inscriptiones eventus exspectatos designabant sive dum praterita facta memorant (exempli gratia "Omen Narum Sîn qui Apišal cepit" aut "Cum Ibbi Sîn res novas passus est ita erat") sive futura simplicius praenuntiando (e.g. "Parvae civitates delebuntur").
Ipsae formulae dicendi variant nec orthographia aut signorum ductus semper inter se congruuntː unde coniicitur illa omina velut in parvam bibliothecam e diversis Mesopotamiae regionibus aetatibusque transcripta et collecta esse. Illis ominosis exemplis freti haruspices Mariani regi respondere poterant cum illos post sacrificia consulebat.
De monumentis
[recensere | fontem recensere]
Templa in eodem vico propter viam 'sacram' cogebantur, non procul a regia.
Templum leonum
[recensere | fontem recensere]Magnum templum in podio aedificatum et cum alto aggere 'scalis coniunctum ex scriptis in fundamentis repertis "Domino Agri" (Bêl matim) a praefecto Ištup-Ilum dicatum esse novimus. Templum aetatis Mari II solo adaequatum est ut novo templo locum daret. Ibi inventae sunt duae protomae leonum aeneorum e muro prominentes, e quo 'templum leonum' appellatum est. Hodie alter ex iis in Museo Luparensi, alter in Syria servatur. Illi leones non introitum tuebantur, ut solet, sed intra limen prope portam collocati erant. Quam dispositionem archaeologi multum mirati sunt. Praeterea multi oculi lapidei leonum similiores disseminati erant. In duobus fundamentorum angulis deposita erat, qui mos Mesopotamicus altius repetitur, arca lapidea quae continebat laminam aeneam clavo perforatam. Circa iacebant res variaeː folium aureum, monile gemmarum, tabellae inscriptae, fragmenta...
Magnus agger
[recensere | fontem recensere]
Magnus agger latericius templo contiguus latam (25 X 42m) et editam aream praebebat ubi sacrificia ceteraeque religionis caerimoniae sub divo celebrabantur. Adibatur per magnum terrenum clivum (ac fortasse etiam per tabulatum templi). Iam aetate Mari II similis structura fuerat 'rubra moles' appellata quae aetate Mari III a praefecto Apil-̈Kīn ita renovata est. Andreas Parrot ibi ziggurat fuisse volebat, quae opinio non iam probatur quia magnus agger mediis templis erectus est.
Templum Ninhursag
[recensere | fontem recensere]Templum deae Ninhursag (quod Sumerice idem valet atque 'Domina montium') a praefecto Niwar Mer, qui ante Ištup Ilum regnavit, supra templum antiquius aetatis Mari II in formam turris aedificatum est. Nomen enim dedicatoris per inscriptiones in fundamentis collocatas novimus. Nam in unoquoque quattuor angulorum laminae aeneae inscriptae (quadrati 15 X 15cm) clavoque 12,5cm longitudine perfossae repertae sunt una cum aliis rebus ibidem conditis simili modo atque in templo leonum.
Palatium regium
[recensere | fontem recensere]

Anno 1935 Andreas Parrot regiam effodere coepit ubi plura aedificia invicem superposita invenit. Iam aetate Mari II magnum quadratum (130 X 130m) occupabat ubi a Šakkanaku post deletam urbem restitutum est. Deinde paulatim et per particulas mutata illa regia usque ad Zimri Lim duravit. Tum magis quam 300 conclavia continebat cum tabulatis et planis tectis et aulisː permagna igitur erat area habitabilis. Centrum non tantum politicum sed etiam oeconomicum[9] erat ubi multa bona custodiebantur antequam distribuerentur. Delubra quoque inerant ut deae Ištar ubi paries picta inventa est[10] et magnifica throni aula. Intra palatium inventa sunt simulacra maiorum, vasa, parietes pictae (maxime nota est illa quae in aula 106 deam Ištar regi virgam et circulum, insignia imperii, porrigentem depingit, "peinture de l'investiture" Francogallice dicta)[11] pluraque quam XV milia tabellarum cuneiformice inscriptarum quae plerumque quidem ad rationes et administrationem regum Amorreorum pertinebant sed epistulas quoque ad illos reges missas nobis servarunt quae primae in librorum serie Archives Royales de Mari publicatae sunt.
Palatium orientale
[recensere | fontem recensere]Palatium orientale a Iohanne Claudio Margueron, archaeologo qui Andreae Parrot successit, ab anno 1979 effossum minus erat (40 X 70m). A Šakanakku aedificatum partem publicam cum throni aula et partem privatam ad vitam familiarem destinatam habebat. Infra palatium magnae camerae funerariae lapide, lateribus coctis lignoque constructae erant ubi reges sepeliebantur.
De textubus
[recensere | fontem recensere]Circiter triginta milia tabellarum fictilium (plurimae in aula 115) inventae sunt. Quae parvae erant (1-3 cm) integrae saepe saecula transierunt. Maiores vero (usque ad 20-25 cm) in multa fragmenta conquassatae sunt quae philologi conglutinare debuerunt antequam legerent. Nihilominus lacunae et loci erasi manent. Non fuit bibliotheca scientifica aut litteraria ut postea in Assurbanipalis palatio sed archivum epistolarium[12] et administrativum[13]. Pleraequae epistulae ad ultimum regem Zimri Lim destinabantur sive a praefectis ceterisque ministris eius sive a familiaribus missae aut etiam a regibus externarum civitatum. Sunt etiam epistulae ad regis familiares missae (exempli gratia sunt epistulae regis Hammurabi ad Zimri Lim ipsum missae et aliae ad eius ministros). Servatae sunt etiam litterae ad priorem regem Yasmah-Addu missae sive a patre Šamši-Addu sive a fratre Išme-Dagan quae inter primas a Georgio Dossin publicatae sunt (Archives Royales de Mari I, IV, V).
Aliae tabellae omnia bona accepta aut expensa diligenter notant, exempli gratia numerum pecorum ad quoddam sacrificium necessarium. Inveniuntur etiam catalogi operariorum qui cibum accipere debent aliaque inventaria eiusdem generis. Illae tabellae diem, mensem, annum indicant quod historicis maxime utile fuit ad calendarium et chronologiam restituendam. Ad onomasticam et geographiam quoque multum conferunt. Pleraeque ad Zimri Lim regnantem pertinent, quamquam nonnullae vetustiores inventaeː ita in aetatis Mari II reliquiis rationes huiusmodi ad tertium millenium a.C.n. medium referuntur[14]. Nonnulli textus et sigilla inscripta in palatio reperta ad aetatem šakanakku pertinent[15].
Insuper inter 1998 et 2002 in "tabellarum domo" effossi sunt circiter 1500 textus a discipulis scholarum scribere discentibus usitati qui illuc congesti erant[16].
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Anni ad unguem accipiendi non sunt quoniam de chronologia absoluta inter eruditos non constat. Chronologiam vulgo acceptam referimus.
- ↑ Jean-Marie Durand, "Sargon a-t-il détruit la ville de Mari ?", Revue d'assyriologie et d'archéologie orientale 2012ː 117-132
- ↑ Pascal Butterlin, « Mari, une ville circulaire ordinaire ? », in C. Castel, J.W. Meyer et P. Quenet (cur.), Circular Cities of Early Bronze Age Syria, Subartu XLII, 2020ː 265-277.
- ↑ Illud palatium latericium mire hucusque servatum anno 2017 in bello deletum est.
- ↑ T343 et ARM XXII,333.
- ↑ Ille filius in fonte non nominatus Šulgi videtur fuisse, Ur-Namma successor.
- ↑ Laurent Colonna d'Istria et Jaroslaw Manaczyk, "Au-delà des frontièresː des Mariotes en Mésopotamie du sud" in Mari en Syrie : renaissance d'une cité au 3e millénaire (curantibus Arnaud Quertinmont et Sophie Cluzan), Musée royal de Mariemont, 2023ː 111-125.
- ↑ Rutten, Marguerite. 1938. “Trente-deux modèles de foies en argile inscrits provenant de Tell-Hariri (Mari)”, Revue d’Assyriologie et d’Archéologie Orientale 35: 36–70. Vide etiam Mari en Syrie (2023) pp.87-101.
- ↑ MARGUERON J.-Cl., "Mari, Ville II : palais ou temple-manufacture ?" in Mari ni est ni ouest, 2014
- ↑ Béatrice Muller et Charles Piver, "La peinture murale de la chapelle d'Ištar 132 du grand palais royal" in Mari en Syrie : renaissance d'une cité au 3e millénaireː 243-275. Illi duo auctores hanc picturam ad aetatem Puzur-Eshtar referunt.
- ↑ Andreas Parrot (1937).
- ↑ Georgius Dossin, "Les archives épistolaires du palais de Mari", Syria. Archéologie, Art et histoire, 1938ː 105-126
- ↑ Id., "Les archives économiques du palais de Mari", Syria. Archéologie, Art et histoire, 1939ː 97-113
- ↑ Cavignaux (2014). Vide etiam Charpin, Dominique. 1987. “Tablettes Présargoniques de Mari.” in Mari, Annales de Recherches Interdisciplinaires 5: 65-128 [1]
- ↑ Antoine Cavigneaux et Laurent Colonna d'Istria, Les découvertes épigraphiques des fouilles récentes de Mari. État des recherches en janvier 2009. Studia Orontica 6, 2009.
- ↑ Grégoire Nicolet, La « Maison aux tablettes » et l’enseignement à Mari à l’époque paléo-babylonienne (ca 1800 av. J.-C.), Genavae, 2016. Thesis non publicata.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Archives Royales de Mari. Lutetiae: Geuthner ac deinde Ed. Recherches sur les civilisations, 1942-2012. 32 vol. [2].
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Akh Purattim - Les rives de l’Euphrate I (Jean-Claude Margueron, Olivier Rouault et Pierre Lombard cur.), MOM, 2007. Vol. II Vol.III, 2015

- Petrus Amiet, "Notes sur le répertoire iconographique de Mari à l'époque du Palais.", Syria. Archéologie, Art et histoire, 1960 ː 215-232
- "La glyptique de Mari à l'époque du Palais". Syria, 1961ː 1-6

- Mauritius Birot "Un recensement de femmes au royaume de Mari", Syria. Archéologie, Art et histoire, 1958ː 9-26
- Pascal Butterlin, "Mari, les Šakkanakku et la crise de la fin du Troisième Millénaire" in Sociétés humaines et changement climatique à la fin du troisième millénaire: une crise a-t-elle eu lieu en Haute Mésopotamie?, 2007ː 227-245
- "Cinq campagnes à Mari : nouvelles perspectives sur l’histoire de la métropole du Moyen Euphrate", Comptes rendus des séances de l'Académie des Inscriptions et Belles-Lettres, 2010ː 171-210
- Antoine Cavigneaux, "Nouveaux textes de Mari ville II (campagnes 1998 à 2007)", Syria, 2014 suppl. 2ː 291-311
- Dominicus Charpin, En quête de Ninive. Des savants français à la découverte de la Mésopotamie (1842‑1975), Les Belles Lettres, 2022 ch. IX pp.305-344ː "Les découvertes d’Ugarit et de Mari".
- "Les archives royales de Mari, 85 ans de recherche". Claroscuro. Revista del Centro de Estudios sobre Diversidad Cultura, 2019ː 1-46
- Charpin et N. Ziegler, Mari et le Proche-Orient à l’époque amorrite. ( Florilegium marianum V.) S.E.P.O.A, 2003 Recensio critica Altera recensio critica
- Laurent Colonna d'Istria, "Calendars, Festivals, and Rituals at Mari during the šakkanakku Period" in Studia Chaburensia IX, 2021ː 35-76
- Jean-Marie Durand, Documents épistolaires du palais de Mari, Le Cerf, 1997-2000 (3 volumina) Recensio critica
- Jean-Robert Kupper,Les Nomades de Mésopotamie au temps des rois de Mari, Les Belles Lettres, 1982
- "Le commerce à Mari", Bulletins de l'Académie Royale de Belgique, 1991ː 41-57
- Iohannes Claudius Margueron, Mari, le temple d'Ishtar revisité : nouvelles conclusions, Matriti : Consejo Superior de Investigaciones Científicas, 2017 Recensio critica
- Mari : métropole de l'Euphrate au IIIe et au début du IIe millénaire av. J.-C., Picard, 2004 Recensio critica versionis Anglicae
- Le royaume de Mari, Studia Orontica, 2008
- Cités invisibles : la naissance de l'urbanisme au Proche-Orient ancien : approche archéologique, Geuthner, 2013 Recensio critica
- "Les premières cités au Proche-Orient", Ktèma, 2002ː 239-250
- Mari, ni Est, ni Ouest : actes du colloque "Mari, ni Est ni Ouest" tenu les 20-22 octobre 2010 à Damas, Syrie (Pascal Butterlin, Jean-Claude Margueron, Béatrice Muller, Michel Al-Maqdissi, Dominique Beyer, Antoine Cavigneaux cur.), Beryti, Presses de l'Ifpo, 2014
- Mari en Syrie : renaissance d'une cité au 3e millénaire (curantibus Arnaud Quertinmont et Sophie Cluzan), Musée royal de Mariemont, 2023. Catalogus expositionis
- André Parrot, Mari : documentation photographique de la Mission archéologique de Mari, Novicastri, 1953
- Mari capitale fabuleuse, Payot, 1974 Recensio critica Altera recensio critica
- Mission archéologique de Mari. I, Le temple d'Ishtar. II.1, Le Palais Architecture. II.2, Le Palais. Peintures murales, II.3, Le Palais. Documents et monuments, III. Les Temples d'Ishtarat et de Ninni-Zaza. IV Le "Trésor" d'Ur, Geuthner, 1958-68. Recensio critica Tomus IRecensio critica Tomus IV
- "Mari et l'Ancien Testament", Revue d'Histoire et de Philosophie religieuses, 1955ː 117-120
- "Peintures du Palais de Mari", Syria. Archéologie, Art et histoire, 1937ː 325-354
- Nele Ziegler, "Gestion et contrôle d’après les archives du palais de Mari (XVIIIe siècle av. J.-C.)", Ktèma, 2001ː 63-72