Onomastica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Hanc paginam intra 3 menses augere oportet. Cuique paginae opus est: textu, qui rem definit notabilitatemque eius exprimit; fonte externo certo; nexibus internis ex hac pagina et ad hanc paginam ducentibus.
Plura ... DEENFR

Onomastica est ars quae se ad nomina propria perspicienda confert, consideratis eorum generibus ordinibus mutationibusque. Ars onomastica, medio saeculo XIX exorta, tamquam linguisticae pars habetur, atque quodammodo cum historia geographiaque convenit.

Onomastica dividitur in anthroponomasticam et toponomasticam:

Anthroponomastica[recensere | fontem recensere]

Anthroponomastica nominibus hominum incumbit:

  1. Praenominibus
  2. Gentiliciis nominibus
  3. Cognominibus
  4. Agnominibus

Anthroponomastica magnum habet momentum ad interpretanda historiam, instituta et mentes cuiusque aetatis.

Toponomastica[recensere | fontem recensere]

Toponomastica nomina locorum investigat:

  1. Administrationis divisionum et viarum
  2. Fluminum
  3. Lacuum
  4. Locorum in extera lingua
  5. Marium et oceanorum
  6. Urbium

Nexus interni