Roman numeral 10000 CC DD.svg

Hammurabi (rex Babyloniae)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Codex Hammurabi in stela Susis reperta nunc Lutetiae apud Museum Lupariense ostentatus, pars anterior et superior sculpta : Rex Hammurabi deum Šamaš veneratur qui ei virgam et circulum porrigit.
Codex Hammurabi Lutetiae apud Museum Lupariense ostentatus. Pars posterior.

Hammurabi (Lingua Accadica: Ḫămmŭrăpĭ) fuit Babyloniorum rex (17921750 a.C.n.) et auctor Codicis Hammurabi legum. Quadraginta tres annos regnavit : unicuique anno regni nomen suum erat, ex evento anni prioris inditum. Illorum annorum catalogus et ordo chronologicus hodie notus est[1]. Difficilius erat tempus regni Hammu-Rabi ad annos Christianos referre : nihilominus plerique eruditi chronologiam "mediam" dictam probaverunt et eum regnasse inter 1792 et 1750 a.C.n. putant[2]. Ut plerique reges in Mesopotamia illius aetatis Hammu-Rabi gente Amoritarum ortus erat, qui e Syria circa 2000 a.C.n. in Mesopotamiam invaserunt et plura regna condiderunt. Cum patri Sin-Muballit anno 1792 a.C.n. successit et urbs ipsa et fines Babyloniaci modici erant : praeter Babylonem praecipua urbs Sippar erat quae deo Soli Šamaš dedita erat. Potentibus regibus circumdabatur, ut Samsi-Addu a septentrione et rege Elamitarum ab oriente vel Rim-Sin a meridie qui in antiquis urbibus Sumeri regnabat, vel etiam rege Ešnunnae Daduša. Cum vero obiit (1750 a.C.n.) Babylonius rex in tota Mesopotamia dominabatur. Quin etiam ab eo usque ad aetatem hellenisticam homines Babylonem velut fontem et caput litterarum Mesopotamicarum venerabantur. Filius Samsu-Iluna (1749-1712) ei successit.

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • Altbabylonische Briefe in Umschrift und Übersetzung, Lugduni Batavorum, 1964-2005. 14 vol.
  • Archives Royales de Mari, Parisiis : Geuthner ac deinde Ed. Recherches sur les civilisations, 1942-2012. 32 vol.[1]
  • Le Code de Hammurabi : introduction, traduction [de l'akkadien] et annotation par André Finet,.... - Quinta editio. Parisiis, Cerf, 2004. ISBN 2-204-07013-0

Si vis plura legere[recensere | fontem recensere]

  • Dominicus Charpin, Hammu-Rabi de Babylone, Presses universitaires de France, 2003. ISBN 978-2-13-053963-6
  • Horst Klengel, König Hammurapi und der Alltag Babylons, Tiguri, 1991.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Iam scribae antiqui catalogum illorum annorum fecerant, ut in tabula fictili AO7664 in Museo Lupariensi servata.
  2. Contra H. Gasche et alii, Dating the fall of Babylon : a reappraisal of second-millenium chronology, Ghent et Chicago, 1998 Recensio critica. V.G.Gurzadyan, 'On the Astronomical Records and Babylonian Chronology' in Akkadica, 119-120(2000) : 175-184