Georgius Dossin

E Vicipaedia

Georgius Dossin (natus Wandre in Wallonia die 4 Februarii 1896 - mortuus Leodii die 8 Decembris 1983) fuit philologus et epigraphus Belgicus scripturae cuneiformi et antiquis Mesopotamiae linguis deditus.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1923 thesim ex epistulis ad primam Babyloniacam dynastiam pertinentibus (saec. XVIII ante C.n.) defendit quas edidit atque simul commentariis ornavit. Inter 1924 et 1935 historiam artis in Universitate Leodiensi profitebatur. Inter 1929 et 1955 linguam Accadicam Bruxellis docebat. Post bellum inter 1951 et 1966 Leodii assyriologiam et grammaticam comparatam linguarum Semiticarum docebat. Inter discipulos memorandi sunt Iohannes Robertus Kupper qui dissertationem de gentibus vagabundis in Mesopotamia publicavit[1] et nonnullos textus Mari repertos edidit necnon Andreas Finet qui linguam Marianam descripsit[2]. Kupper Georgio Dossin Leodii successit, Andreas vero Finet Bruxellis. Alius discipulus Henricus Limet linguae Sumericae vitam dedicavit.

In Academiam Regiam Belgiae cooptatus, anno 1958 insuper in Academiam Inscriptionum Francogallicam adlectus est ut socius extraneus.

De archaeologicis expeditionibus[recensere | fontem recensere]

In Medium Orientem quoque nonnumquam iter faciebat cum amico Parisiensi Thureau Dangin atque investigationibus archaeologicis operam dabat. Ita ab anno 1937 usque ad bellum et postea inter 1951 et 1954 et rursus inter 1961 et 1966 archaeologum Andream Parrot ad situm antiquae urbis Mari quotannis comitabatur et inscriptionibus legendis praeerat. Postea seriei Archives Royales de Mari conditor fuit et prima volumina transcriptionum et translationum ipse edidit.

Nonnullae publicationes[recensere | fontem recensere]

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • Laurent Colonna d'Istria, "Les débuts de l'épigraphie à Mariː une aventure franco-belge" in Mari en Syrie : renaissance d'une cité au 3e millénaire (curantibus Arnaud Quertinmont et Sophie Cluzan), Musée royal de Mariemont, 2023ː 29-42.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Les Nomades de Mésopotamie au temps des rois de Mari, Les Belles Lettres, 1982
  2. L'accadien des Lettres de Mari, Bruxelles, 1956 Recensio critica