Sargon (rex Accad)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Hanc paginam intra 3 menses augere oportet. Cuique paginae opus est: lemmate paginae nomine congruente; textu, qui rem definit notabilitatemque eius exprimit; fonte externo certo; nexibus internis ex hac pagina et ad hanc paginam ducentibus.
Plura ... DEENFR
Caput aeneum regis Sargonis aut Naram-Sin nepotis. Partes oculorum prisca aetate iam obtritae et ereptae sunt.

Sargon (Accadice Šarru-kīnu 'rex est constans') primus rex fuit Accadiorum. Regnavit quinquaginta sex annos, quod ex Sumerico catalogo regum intellegi potest, incertum an saeculo vicesimo quarto a.C.n., ut habet chronologia media.

Regnum Sargonis quasi Mesopotamiam permutavit. Antea multae urbes liberae de quadam dominatione inter se decertaverant, nunc autem ab Sargone subiectae in unam civitatem, quae prima civitas Mesopotamiae appellari potest, conglomeratae sunt. Gens Sargonidarum plus quam centum annos imperium extendit et tenuit, cuius caput Accad? urbs fuit, unde imperium habet suum nomen. Nobilitas semitica sua lingua ad imperium gubernandum usa est: epistulae, inscriptiones, testamenta Accadice scripta sunt, Sargone rege. Hoc modo lingua Sumerorum paulatim expelli incepta est.

Vita et regnum[recensere | fontem recensere]

Ex aetate Sargonis non plus quam duae inscriptiones exiles obtritaeque Assyriologiis notae sunt. Quingentis fere annis post Sargonem mortuum autem ab scriptoribus Babylonicis descriptae sunt inscriptiones monumentis Sargonis hodie deletis incisae, unde nostrae memoriae traditae sunt. Quibus in tabulis inter alios textus servatus est, qui facit Sargonem ipsum narrantem: vitricum suum aquatorem se, dum in calatho positus in flumine nataret, repperisse et adoptavisse; adulescentem ministatorem regis urbis Kiš factum eum depulisse, cum Inanna dea Sargoni benevolens illi ob quaedam nefaria irata esset. Etsi est facile intellectu, ut illius fabulae, quem narratio originis Moysis imitari videtur, maxima pars ficta sit, haec probantur: Sargonem esse humili origine ortum, per motus et seditones regnum usurpavisse et legitimationem suam ex dea Innana traxisse. Praeterea divulgatio fabularum Sargonis, quarum tabulae usque ad finem scripturae cuneiformae fere iterum atque iterum descriptae sunt inter Aegyptum et imperium Hetheticorum, manifeste ostendunt Sargonem quasi exemplum regibus posteris imitandum fuisse.

Postquam nomen regale induit, bellum regi Lugalzaggesi intulit, qui paulo antea dominationem quarandam urbium adeptus erat. Quo proeliis devicto, in vincula dato et necato, Sargon primus princeps Mesopotamiae terras et urbes pluras non solum subiugavit, sed etiam pacavit imperiumque condidit gentemque, quae nonnullas aetates regnavit.

Nexus interni