Jump to content

Imperium Accadicum

Latinitas bona
E Vicipaedia
(Redirectum de Akkad)
Imperium Accadicum, Sargone regnante.
Stela Naram-Sin, in qua rex barbaros Lullubi vincens depictus est.

Imperium Accadicum[1][2] fuit antiqua civitas sui iuris in Mesopotamia, prima vera in Medio Oriente Antiquo, quae inter saecula XXIV et XXII a.C.n. floruit. Conditum est a Sargone, rege qui civitates Sumerias devicit. Ille atque successores omnem Mesopotamiam usque ad fines occidentales in Ugarit et Canaan atque ad montes orientales Elamenses in eorum dicionem redegerunt. Postremo et Elamitae et Amorrei (Gutis ducentibus) Accadios proeliis devicerunt regnumque deleverunt.

Accadii erant gens semitica, qui ab saeculo XXXI a.C.n. terras in Mesopotamia sitas incolebant, prope Kiš. Qua in urbe septingentis annis post Sargon, qui humili origine natus minister regis fuerat, seditionem fecisse, regem expulisse, dominationem corripuisse dicitur. Caput sui regni urbem Accad esse statuit, cuius situs hodie ignotus est. Paulo post Sargon expugnavit urbes Sumerias, quae ob bella a rege Lugalzagesi gesta debiliores erant. Ita Sargon primo Orchoën obsedit et regem ipsum Lugalzagesi cepit, qui in catenis ductus est ad templum Illino in urbe Nippur dicatum. Quo facto cepit Ur, Lagaš, et Umma. Sumer devicta, Sargon incursiones fecit in Elamitas in Montes Zagrii et Syriacas urbes Eblam et Mari Amoritarum invasit. Naram-Sin, nepos et successor Sargonis, putatus est maximus rex Accadiorum, qui subiugaverit terras ad Mediterraneum Mare iacentes. Ubi primum imperium hanc in magnitudinem extensum est, urbes antiquae regionis Sumer, quae tot annos liberae esse consuetae erant, novis rebus studere inceperunt. Quam ob rem reges, qui Naram-Sin successerunt, nihil aliud fecerunt, nisi seditiones opprimere conati sunt. Perpaucis annis post, saeculo XXII a.C.n. ineunte, Elamitae atque Guti bellum intulerunt Accadiis et imperium Sargonidarum perverterunt.

  1. "accadicus -a -um" (vb. adiect.): Martinus Hagen, Lexicon Biblicum vol. 2 (Lutetiae, 1907) coll. 14, 65.
  2. "Accadii" (ethnonymum): Martinus Hagen, Lexicon Biblicum vol. 2 (Lutetiae, 1907) col. 88.

Nexus interni

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Antecessor:
Periodus archaica dynastica Sumeria
Aetas Aenea Medii Orientis
2334-2154 a.C.n.
chronologia media
Successor:
Dynastia Gutia