Lactatio

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Madonna lactans; opus pictoris ignoti Brugensis saeculi XVI im museo urbis Aviarii expositum

Lactatio[1] sive thelasis[2][3] seu thelasmus[2][3] est proprietas animalium mammas ferentium ad praebendum lac catulis post partum, pro eo haec mammalia vocitantur.

Lactatio diversis ab gradibus lactogenesis pendet: secretionis initiatione (lactogenesis I), formatione colostri et lactis transitionalis (lactogenesis II), incremento et sustinendo lactationis (lactogenesis III sive galactopoiesis), denique decremento formationis lactis (involutio). Gubernatur lactatio per plurima hormonta (gubernatione neuroendocrinea), ut prolactino et oxytocino.

In neonato vel infanti mammam dando connectitur lactatio cum reflexis neonati (infantis), ut reflexis (mammam) cognoscendi, sugendi, devorandi.

In specie humana lactatio a matre vel a nutrice fit.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Kossmann, R. (1903). Allgemeine Gynaecologie. Berolini: Verlag von August Hirschwald.
  2. 2.0 2.1 Kraus, L.A. (1844). Kritisch-etymologisches medicinisches Lexikon (ed. 3). Gottingae: Verlag der Deuerlich- und Dieterichschen Buchhandlung.
  3. 3.0 3.1 Gabler, E. & Winkler, T.C. (1881). Latijnsch-Hollandsch woordenboek over de geneeskunde en de natuurkundige wetenschappen. (Tweede druk). Lugduni: A.W. Sijthoff.
Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!