Lycoris (planta)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Lycoris (planta)
Lycoris radiata, species cui sunt caules longi
Taxinomia
Regnum: Plantae
(inordinata): Angiospermae
(inordinata): Monocotyledones
Ordo: Asparagales
Familia: Amaryllidaceae
Subfamilia: Amaryllidoideae
Genus: Lycoris (planta)
Species

Vide commentarium.

Lycoris sanguinea, species caulibus brevibus praedita.
Lycoris et papilio (Papilio xuthus) in Iaponia.

Lycoris est genus plantarum florentium subfamiliae Amaryllidoidearum familiae Amaryllidacearum, cui sunt 13–20 species.[1] Endemicum est in Asia Asia Orientali et Meridiana: in Iaponia, Corea meridiana, Sinis orientalibus et meridianis, Vietnamia septentrionali, Laotia septentrionali, Thailandia septentrionali, Birmania septentrionali, Nepalia, Pakistania septentrionali, Afganistania, et Irania orientali. Plantae praeterea in Carolinam Septentrionalem in Civitatibus Foederatis importata est, ubi nunc incultae vigent.[2][3][4]

Plantae bulbos gignunt. Folia sunt longa et tenuia, a 30 ad 60 centimetra longa et a 0.5 ad 2 centimetra lata. Scapus est erectus, a 30 ad 70 centimetra altus, umbellam terminalem florum a ternis ad octonis ferens, qui esse possunt albi, flavi, aurantii, vel rubri. Flores in duo genera digeri possunt: ei qui stamina longissima et filamentosa (subgenus Lycoris; e.g., Lycoris radiata), et ei qui stamina breviora habent (subgenus Symmanthus Traub & Moldenke; e.g. Lycoris sanguinea). Fructus est capsula tres valvas habens, qui nonnulla semina nigra continet. Multae species sunt steriles, quae solum per vegetationem regignunt, veri similes originis hybridae; nonnullae aliae hybridae notae fiunt.[2][3][5]

Species selectae[recensere | fontem recensere]

Mense Aprili anni 2012, World Checklist of Selected Plant Families viginti duas species et unam hybridam agnoscit:[6]

Hybridae

Cultus et usus[recensere | fontem recensere]

Lycoris pro plantis ornamentalibus late in Iaponia et Sinis excoluntur, et in aliis orbis terrarum regionibus calidis. In Iaponia, late in marginibus agrorum paddy? oryzae aestate adhibentur ad praebendos flores claros, et plus quam 230 cultivarietatess pro usu horticulturali delectae sunt. In variis Civitatum Foederatarum regionibus meridiorientalibus naturalizatae sunt, ubi saepe flores huracanarum appellantur. Seres saepe eas pro ornamentis in feriariis et celebrationibus adhibent.

Legenda[recensere | fontem recensere]

Quod hi flores inter sepulcra circa aequinoctium autumnale usitate florent, describuntur in Orsa Loti in Mandarinicam et Iaponicam conversa ut flores ominis infausti qui in Diyu (etiam inferis appellato), vel Huángquán (Mandarinica Simplice 黄泉; Mandarinica Usitata 黃泉) crescunt et mortuos in proximam reincarnationem conducunt.

Cum planta floreat, folia absunt; absunt autem flores cum folia crescant. Hic habitus varia legenda subiecerunt, quorum celeberrimum legendum est fabula binorum alforum: Mañju (Mandarinice Simplice 曼珠; Mandarinice Usitata 曼珠), qui florem custodit, et Saka (Mandarinice Simplice 沙华; Mandarinice Usitata 沙華), quae folia custodit. Ex noscendi studio,, fatum foliorum custoditorum provocantes, rem tam gesserunt ut inter se congressi sint. Primo visu, adamati sunt. Deus autem, ab eorum contimacia exasperatus, eos separavit, et eos sic exsecratus est: flores Mañjuani numquam in folia Sakana incidere. Habetur cum ei post mortem inter se in Diyu congressi sunt, sibi iterum post reincarnationem conventuros voverunt; neuter autem fidem servare potuit.

Nonnulli, par commemmorantes, herbas appellant mañjusaka ((Mandarinice Simplice 曼珠沙华; Mandarinice Usitata 曼珠沙華), mixtura nominum Mañju et Saka, contra nomen scientificum. Idem nomen Iaponice obtinetur, ubi manju-shage enuntiatur.

Aliae fabulae adfirmant quemque hominem, cum alium videat in quem iterum fortasse numquam conveniet, hos flores prope viam florere. Iaponienses, fortasse ob haec legenda tristia, his floribus saepe in funeribus usi sunt. Nomen populo gratum Iaponice est 彼岸花|彼岸花 higan bana, quod ad verbum est higan (alia Fluminis Sanzu ripa) et flos vitae posterioris in 極楽浄土 gokuraku jyōdo.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Stevens, P.F. (2001 onwards), Angiosperm Phylogeny Website: Asparagales: Amaryllidoideae 
  2. 2.0 2.1 What is the Genus Lycoris?: Taxonomy
  3. 3.0 3.1 Flora of China: Lycoris
  4. Germplasm Resources Information Network: Lycoris
  5. What is the Genus Lycoris?: Species Evolution by Hybridization in the genus Lycoris
  6. Search for "Lycoris", World Checklist of Selected Plant Families, Royal Botanic Gardens, Kew .

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Lycoridem spectant.
Wikidata-logo.svg Situs scientifici:  • GRIN • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Flora of China • USDA Plants Database