Lycoris squamigera

E Vicipaedia
Flores, folia carentia. Duae gemmae incauli emergunt. Chiba Iaponiae, Augusto 2008.

Monocotyledones 
Ordo : Asparagales 
Familia : Amaryllidaceae 
Subfamilia : Amaryllidoideae 
Genus : Lycoris 
Species : L. squamigera 
Lycoris squamigera   

Lycoris squamigera est planta in subfamilia Amaryllidoidearum familiae Amaryllidacearum.[1] Planta putatur orta esse in Iaponia vel Sinis, fortasse hybrida Lycoridis stramineae et Lycoridis incarnatae.[2]

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Planta est herbacea, foliis basalibus, simplicibus, quae absunt cum flores ex corona emergant. Folia vere germinant et crescunt, tum Iunio deficiunt. Deinde Iulio exeunte vel Augusto ineunte apparent flores albi vel rosei et fragrantes. Quia tantum post quattuor vel quinque dies omnino floret, nomina communia sunt lilium mirum, lilium magicum, lilium resurrectionis. Flores ob folia absentia aliquando appellantur dominae nudae. Planta Iaponice appellatur 狐のかみそり kitsune no kamisori 'novacula vulpis'.

In arte[recensere | fontem recensere]

Lycoris aquamigera vehementius dicitur in Bride of the Water God ('Nupta Dei Aquatilis'), manhwa Coreana a Yun Mi-kyung divulgata, ubi personam Nakbin repraesentat; persona autem Yeowa a Lycoride radiata repraesentatur, quae similis videtur, sed venenosa est.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Lycoridem squamigeram spectant.
Situs scientifici: Tropicos • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • Flora of China • Flora of North America • USDA Plants Database