Ludovicus Beethovenius


Obitus: 26 Martii 1827; Vindobona
Patria: Electorate of Cologne, Imperium Austriacum
Familia
Coniunx: no value
Proles: no value
Memoria
Ludovicus Beethovenius,[1][2] Theodisce Ludwig van Beethoven (Bonnae, 16 Decembris 1770; Vindobonae, 26 Martii 1827), fuit compositor et clavilista Germanicus, tertius ex praestantissimis aetatis classicae musicis, post Haydinium et Mozartum. Apud peritissimos unus ex altissimis culminibus historiae musicae habetur, et non peritis popularissimus semper manet.
Natus Bonnae, in urbe tum capite Principis Dicionis Coloniae et Sacri Imperii Romani parte, Beethoven viginti unum annos natus Vindobonam immigravit, ubi discipulus Iosephi Haydn mox famam clavilistae praestantissimi habuit. Ante autem tricesimum annum, audiendi sensus eius corrumpi coepit, sed in compositione et peractione musicae (ut musicus vel orchestrae dux) persistebat, etiam cum penitus surdus factus esset. Primus compositor erat, qui praecepta ad opera sua producenda metronomo usus fecit.
Inter opera maxima sunt Symphonia Nona, Fidelio, Große Fuge, Symphonia tertia "Heroica", Missa Sollemnis, Sonata clavili 29 in B♭ maiore, op. 106, Sonata pro clavili 21 in C maiore, op. 53 (Waldstein), Quadricinium fidium quartum decimum.
Vita
[recensere | fontem recensere]Beethovenius Bonnae natus est mense Decembri anno 1770, die fortasse 16 (dies ortus eius non pro certo habetur); baptizatus est die 17 Decembris. Unus ex tribus liberis fuit qui supervixerunt: maximus natu habuit duo fratres, Carolum et Ioannem Beethovenium. Pater, Ioannes Beethovenius, exemplari pueri Mozarti adductus, volebat etiam parvum Ludovicum puerum mirabilem reddere. Itaque iam a prima pueritia eum clavile, organum tibiamque docebat. Pater erat alcoholicus, et mater, Maria Magdalena Keverich, saepe aegrotabat.

Ludovicus iuvenis die 26 Martii anno 1778, septimum annum agens, primum in publico Coloniae clavili cecinit. Pater praenuntiavit puerum tantum sex annos natum esse quo puerulus Ludovicus etiam mirior videretur. Qua de causa Beethoven se ipse usque ad adultam aetatem pro iuniore habitus est.
Primus Ludovici praestans magister fuit Christianus Gottlob Neefe(en). Anno 1782, undecimum annum agens, Beethoven primum opus edidit.
Anno 1787, primum iter Vindobonam fecit, auctore Ferdinando von Waldstein comite. Beethovenius fertur Vindobonae quam celerrime Mozartum invenisse, sed huius rei non est ullum certum testimonium. Secundum fabulam Mozartus dicitur exclamavisse: "Mementote eius nomen; per orbem terrarum divulgabitur." Paulo post quam Vindobonam pervenit, nuntium per patris litteras accepit matrem graviter aegrotam esse eique Bonnam redeundum esse; mater denique phthisi mortua est die 17 Iulii eiusdem anni.
Anno 1792, princeps elector Bonnensis Beethovenius sumptibus suppeditavit ad secundum iter Vindobonam faciendum. Ex quo tempore totam vitam ibidem versatus est. Vindobonae discipulus compositionis Iosephi Haydnii, contrapuncti Ioannis Georgii Albrechtsberger, cantus Antonii Salieri fuit. Vicesimum quintum annum agens primum opus magni ponderis edidit: tria triones clavili, violinae, et violae gravi op. 1.
Anno 1800, Vindobonae suam primam symphoniam moderatus est. Paulo post audiendi sensus corrumpi coepit, quapropter anno 1802 Heiligenstädter Testament ("Testamentum Sancti Loci") scripsit, litteras in quibus de sua desperatione loquitur.
Hac tempestate novum genus Beethovenianum incipit, quod e tertia symphonia, Heroica nuncupata, heroicum appellatur. Primo hanc symphoniam Napoleoni, qui ei admirationi erat, dedicare volebat, sed postquam ei cognitum est Napoleonem se ipsum imperatorem appellatum esse, Beethovenius ira accensus primam inscriptionem e libello delevit, et in novam Heroicam mutavit. Symphonia Heroica primum publico 7 Aprilis 1805 prolata est.

Hoc tempore, tres Maecenates ex nobilitate—Archidux Rodolphus, Princeps Lobkowitz, Princeps Lichnowsky—constituerunt ei annua praestare.
Anno 1812, Beethovenius iter in aquas calidas Teplice? fecit, ibique Ioannem Wolfgangum Goethium cognovit. Serviles autem mores Goetheani Beethovenio odio fuisse feruntur.
Carole fratre die 15 Novembris 1815 mortuo, Beethovenius constituit eius filii tutor fieri, qui tum novem annos natus erat. Carolus per testamentum Beethovenium suum filium, cui nomen quoque Carolus erat, in custodiam tradiderat, sed in lecto mortis coniunctam filii custodiam cum sua uxore Ioanna statuit. Insequentibus annis, Beethovenius, qui fratriam? abhorrebat, adeo omnes vires suas in custodia obtinenda posuit ut vix musicam scriberet. Beethovenius tandem unus tutor Caroli nuncupatus est.
Postremos annos propter surditatem paene omnino semotus degit. Tantum paucis amicis utebatur "colloquiorum libellorum" auxilio.
Symphonia nona, "Choralis," primum publico die 7 Maii 1824 prolata est. Ultima pars huius symphoniae finem capit poemate An die Freude (Pro Gaudio), Friderici Schiller, in musicam reddito, quod incipit verbis "Freude, schöner Götterfunken" ('Gaudium, pulchra scintilla divina'). Haec melodia hymnus Unionis Europaeae ("Hymnus Europae"), verbis novis "Est Europa nunc unita," facta est.
Opera
[recensere | fontem recensere]
|
|
|
|
Num difficile audis? Vide adiutatum. | |
Inter opera clarissima sunt:
- Tria tricinia? op. 1 (1795)
- Symphonia 1 op. 21 (1800)
- Fidelio, opera (1805)
- Missa Sollemnis
- Sonata clavili 29 in B♭ maiore, op. 106
- Sonata pro clavili 21 in C maiore, op. 53 (Waldstein)
- Symphonia 3, "Heroica," op. 56 (1806)
- Symphonia 5
- Symphonia 9
Composuit Beethovenius triginta duas sonatas ad clavile, decem ad violinam, quinque ad violoncellum, unam ad cornu; sedecim quadricinia ad chordophonis; novem symphonias; unam operam, multasque alias res musicas.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ “Quis non miratur ex recentioribus Hendelium et Gluckium, utrumque Germanum, Voglerum, Haydinium, Mozartum, Beethovenium”; Godefridus Christianus Lauter, Germaniae et Germanorum laus (Heidelbergae, 1816): 43.
- ↑ “Exemplum ut hominum musicorum afferam, inter omnes viros huius artis intelligentes constat illud, Seb. Bachius nisi extitisset, nos non habituros fuisse Beethovenium”; Eduardus Philipp, Dialogi Tacitini qui fertur de oratoribus quae genuina fuerit forma (Vindobonae, 1887): 16.
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad Ludovicum Beethovenium spectant. |
| Lege Λουδοβῖκος Βηθούην ("Ludovicus Beethovenius") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam |
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Bois, Mario. 2005. Beethoven et l'hymne de l'Europe: Genèse et destin de l'hymne à la joie. Biarritz: Séguier. ISBN 2-84049-395-0.
- Burnham, Scott, et Michael P.Steinberg. 2000. Beethoven and His World. Princeton: Princeton University Press. ISBN 0-691-07072-5.
- Caeyers, Jan. 2009. Beethoven: een biografie. Amstelodami: De Bezige Bij. ISBN 978-90-234-2906-7.
- Clive, Peter. 2001. Beethoven and His World: A Biographical Dictionary. Oxford University Press. ISBN 0-19-816672-9.
- Cooper, Barry. 2008. Beethoven. Oxford University Press US. ISBN 978-0-19-531331-4.
- Drake, Kenneth. 1994. The Beethoven Sonatas and the Creative Experience. Bloomington: Indiana University Press. ISBN 0-253-31822-X.
- Guerrieri, Matthew. 2012. The First Four Notes: Beethoven's Fifth and the Human Imagination. Novi Eboraci: Knopf. ISBN 978-0-307-59328-3.
- Klemm, Hans-Georg. 2011. Echte Kunst ist eigensinnig!: das Leben des Ludwig von Beethoven. Darmstadt: Primus-Verlag. ISBN 978-3-89678-771-2.
- Landon, H. C. Robbins, et August Göllerich. 1970 Beethoven: a documentary study. Macmillan. OCLC 87180.
- Lockwood, Lewis B. 2005. Beethoven: The Music and the Life. Novi Eboraci: W. W. Norton. ISBN 978-0-393-32638-3.
- Morris, Edmund. 2005. Beethoven: The Universal Composer. Novi Eboraci: Atlas Books/HarperCollins. ISBN 978-0-06-075974-2.
- Sachs, Harvey. 2010. The Ninth: Beethoven and the World in 1824. Londini: Faber. ISBN 978-0-571-22145-5.
- Skowroneck, Tilman. 2010. Beethoven the Pianist. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 978-0-521-11959-7.
- Solomon, Maynard. 2001. Beethoven. Ed. secunda. Novi Eboraci: Schirmer Books. ISBN 0-8256-7268-6.
- Stanley, Glenn, ed. 2000. The Cambridge Companion to Beethoven. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-58074-9.
- Wallace, Robin. 1986. Beethoven's Critics: Aesthetic Dilemmas and Resolutions during the Composer's Lifetime. Cantabridgiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-30662-0.