Franciscus Iosephus Haydn

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Franciscus Ioseph Haydn, a Thoma Hardy oleo in carbaso anno 1792 pictus.

Franciscus Iosephus Haydn (Rohrau in vico, 31 Martii[1] 1732Vindobonae, 31 Maii 1809), Iosephus Haydn usitate appellatus,[2] fuit compositor Austriacus,[3] unus ex fecundissimis praestantissimisque musicis Aetatis Classicae. Saepe appellatur Pater Symphoniae et Pater Quadricinii Nervorum ob industriam ingeniumque quod eis generibus musicis contulit. Utilissimus praeterea fuit in evolutione tricinii clavilistici? et formae sonatae.[4][5]

Haydn, qui omnem per vitam in Austria habitavit, multum sui cursús musici in curia Domús Esterházyanae in praedio remoto degit. Ab aliis compositoribus et progressu musico usque ad ultimam vitae partem distans, Haydn, ut ipse dixit, est "proprius fieri compulsus."[6] Tempore mortis suae, fuit unus ex illustrissimis compositoribus in Europa.

Iosephus Haydn fuit frater Michaelis Haydn, compositoris etiam latissime laudati, et Ioannis Evangelistae Haydn, tenoris. Fuit praeterea amicissimus Wolfgangi Amadei Mozart et doctor Ludovici van Beethoven.

Vita[recensere | fontem recensere]

Iosephus Haydn natus est in Rohrau, vico in Austria prope finem Hungaria sito. Pater fuit Mathias Haydn, faber qui rotas fecit, qui etiam munere Marktrichter (praefecti vici simile) perfunctus est. Mater, Maria, nata Koller, olim coqua laboraverat in palatio Comitis Harrach, praesidentis patricii Rohrauani. Nec pater nec mater musicam legere potuerunt[7] ; Mathias autem fuit fanaticus musicus popularis, qui se iam opificem harpa psallere docuerat. Secundum recordationes compositoris, familia familiaresque fuerant musici peritissimi, qui omnes una cum vicinis saepe cecinerant.[8]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Registrum ecclesiasticum diem baptismi Haydn perscribit; vide sagittam.
Haydn circa 1770. Imago a Ludovico Guttenbrunn annis 17911792 picta.
Nomen subscriptum ipsius Haydn in opere musico. Italice scribit, in lingua qua in suo cursu musico saepe usus est: di me giuseppe Haydn 'a me Iosepho Haydn'.
Manuscriptum musicum ipsius Haydn: proprium exemplar carminis "Gott erhalte Franz den Kaiser."

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Datum incertum est. Haydn ipse amicis dicebat se hoc die natum fuisse (Geiringer 1982:9; Jones 1810:8), sed nonnulli cognati magis dicebant Kalendae Apriles. Illo tempore, documenta publica non diem natalis sed diem baptismi perscribebant, quod pro Haydn fuit Kalendae Apriles (Wyn Jones 2009:2–3).
  2. Quamquam aliquando appellatur "Franciscus Iosephus Haydn", nomen Franciscus non adhibebatur compositore vivo et ab eruditi hodie vitatur (James Webster, "Haydn, Joseph," Grove Music Online, ed. L. Macy (situs accessus 18 Ianuarii 2007), http://www.grovemusic.com). Vide etiam nomen Haydn.
  3. Webster et Feder 2001.
  4. Rosen 1997, pp. 43–54.
  5. Smallman, Basil (1992). The Piano Trio: Its History, Technique, and Repertoire. Oxford University Press. pp. 16–19. ISBN 0-19-318307-2 .
  6. Sic ad Georgium Augustum Griesinger amicum et biographum dixit (Griesinger 1963:17).
  7. Sic dixit Haydn in suo commentario autobiographico anni 1776.
  8. Dies 1963, pp. 80–81

Fontes[recensere | fontem recensere]

Fontes biographici
  • Dies, Albert Christoph. 1963. Biographical Accounts of Joseph Haydn. In Haydn: Two Contemporary Portraits. Ed. et conversus Vernon Gotwals. Milwaukee: University of Wisconsin Press. ISBN 0-299-02791-0.
  • Finscher, Ludwig (2000). Joseph Haydn und seine Zeit. Laaber: Laaber-Verlag. ISBN 3-921518-94-6  Formula:Theodisce
  • Geiringer, Karl; Geiringer, Irene (1982). Haydn: A Creative Life in Music (3a ed.). University of California. ISBN 0-520-04316-2 . Prima editio 1946 Carolo Geiringer auctore solo.
  • Griesinger, Georg August (1963). "Biographical Notes Concerning Joseph Haydn". In Gotwals, Vernon, translator and editor. Haydn: Two Contemporary Portraits. Milwaukee: University of Wisconsin Press. ISBN 0-299-02791-0 . Ex Theodisco Biographische Notizen über Joseph Haydn (Leipzig, 1810) conversus.
  • Hadden, James Cuthbert (2010). Haydn (Reissue ed.). Londinii: Cambridge University Press. ISBN 1-108-01987-0 
  • Hughes, Rosemary (1970). Haydn (Retractatus ed.). Novi Eboraci: Farrar Strauss and Giroux. ISBN 0-460-02281-4 . Prima editio 1950.
  • Jones, David Wyn. 2009a. The Life of Haydn. Oxoniae: Oxford University Press. (Praecipue de biographia, contra opera musica).
  • Jones, David Wyn. 2009b. Oxford Composer Companions: Haydn. Oxoniae: Oxford University Press.
  • Landon, H. C. Robbins (19761980). Haydn: Chronicle and Works. Bloomington, Indianae: Indiana University Press. ISBN 0-253-37003-5 
  • Landon, H. C. Robbins; Jones, David Wyn (1988). Haydn: His Life and Music. Indiana University Press. ISBN 978-0-253-37265-9 
  • Lanza, A. 1999. Haydn.
  • Lanza, A., ed. 2001. Haydn: due ritratti e un diario.
  • Larsen, Jens Peter (1980). Joseph Haydn .
  • Webster, James; Feder, Georg (2001). Joseph Haydn .
Fontes iudicii et explicationis
  • Brendel, Alfred. 2001. "Does classical music have to be entirely serious?" In Isaiah Berlin: A Celebration, ed. Edna Margalit et Avishai Margalit, 193–204. Sicagi: University of Chicago Press. ISBN 0-226-84096-4.
  • Celestini, Federico (2010). "Aspekte des Erhabenen in Haydns Spätwerk". In Celestini, Federico; Dorschel, Andreas. Arbeit am Kanon. Vindobonae: Universal Edition. pp. 16–41. ISBN 978-3-7024-6967-2  Formula:Theodisce
  • Clark, Caryl, ed. (2005). The Cambridge Companion to Haydn. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-83347-7 
  • Griffiths, Paul (1983). The String Quartet. Novi Eboraci: Thames and Hudson. ISBN 0-500-01311-X 
  • Hughes, Rosemary (1966). Haydn String Quartets. Londinii: BBC 
  • Rosen, Charles (1997). The classical style: Haydn, Mozart, Beethoven (2s ed.). Novi Eboraci: Norton. ISBN 0-393-31712-9 
  • Sisman, Elaine. 1993. Haydn and the classical variation. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press. ISBN 0-674-38315-X.
  • Sutcliffe, W. Dean (1989). "Haydn's Musical Personality". The Musical Times 130 (1756): 341–344 
  • Sutcliffe, W. Dean (1992). Haydn, string quartets, op. 50. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-39103-2 
  • Webster, James (1991). Haydn's "Farewell" symphony and the idea of classical style: through-composition and cyclic integration in his instrumental music. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-38520-2 

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Iosephum Haydn spectant.
Wikiquote-logo.svg Vicicitatio habet citationes quae ad Iosephum Haydn spectant.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!


Mille Paginae.png