Symphonia quinta Ludovici van Beethoven

Roman numeral 10000 CC DD.svg
E Vicipaedia
Prima symphoniae impressae pagina, cum nuncupatione Principi Iosepho Francisco Lobkowitz et Comiti Rasumovsky.
Beethoven anno 1804, cum symphoniam quintam componere inciperet. Imaginem Iosephus Willibrord Mähler pinxit.
Theater an der Wien, ubi symphonia quinta primum peracta est, ut saeculo undevicensimo ineunte videbatur.

Symphonia quinta in C minore Ludovici van Beethoven, Op. 67, inter 1804 et 1808 composita, est una ex compositionibus in musica classica notissimis, una ex symphoniis saepissime auditis,[1] ac pars fundamentorum musicae occidentalis late habita. Quod opus, primum Vindobonae apud Theater an der Wien die 22 Decembris anno 1808 peractum, suam famam accepit, postquam E. T. A. Hoffmann hanc symphoniam unum ex maximis illius temporis operibus descripsit.[2] Ut symphoniae annorum inter aetates classicam et romanticam omnino habebant, haec symphonia in quattuor motibus posita est.

Incipit hoc opus distincto motif quattuor notarum, brevis-brevis-brevis-longa.

{\clef treble \key c \minor \tempo "Allegro con brio" 2=108 \time 2/4 {r8 g'\ff[ g' g'] | ees'2\fermata | r8 f'[ f' f'] | d'2~ | d'\fermata | } }

Haec symphonia, praecipue suae primae notae quattuor, per omnem orbem terrarum innotuit, quia saepe in cultura populari auditur, etiam in rebus disco (sicut "A Fifth of Beethoven") et rock (sicut in "Roll Over Beethoven" a Chuck Berry composito), atque in sonis pellicularum cinematicarum et spectaculorum televisificorum.

Symphonia quinta, sicut compositoris symphoniae Eroica (heroica) et Pastorale (rustica), nomen apertum praeter numeros accepit, quamquam non a Beethoven ipso datum. Nomine Schicksals-Sinfonie ('symphonia fatalis') populo grata fiebat, et suum clarum mensurarum quinque thema Schicksals-Motiv (motif fati) appellabatur, quod nomen etiam in variis linguis ponitur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Schauffler 1933: 211.
  2. Charlton 1989: 96-97.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Cadenbach, Rainer. 2002. Ludwig van Beethoven: Symphonie Nr. 5 c-Moll op. 67. Facsimile. Laaber: Laaber-Verlag. ISBN 3-89007-408-1.
  • Charlton, David, ed. 1989. E.T.A. Hoffmann’s Musical Writings. Cambridge University Press.
  • Chop, Max. 1910. Ludwig van Beethovens Symphonien (Nr. 4–6), geschichtlich und musikalisch analysiert, mit zahlreichen Notenbeispielen von Max Chop. Lipsiae: Reclam.
  • Forbes, Elliot. 1971. Beethoven: Symphony No. 5 in C minor: an authoritative score, the sketches, historical background, analysis, views and comments. Novi Eboraci: Norton. ISBN 0-393-09893-1.
  • Guerrieri, Matthew. 2014. The First Four Notes: Beethoven's Fifth and the Human Imagination. Novi Eboraci: Vintage Books, divisio Random House. ISBN 0804170193, ISBN 9780804170192. Google Books.
  • Gülke, Peter. 1978. Zur Neuausgabe der Sinfonie Nr. 5 von Ludwig van Beethoven. Lipsiae: Peters.
  • Konold, Wulf. 1989. Ludwig van Beethoven: 5. Symphonie. Moguntiae: Schott. ISBN 3-7957-8101-9.
  • Rexroth, Dieter. 2001. Beethoven. Moguntiae: Schott. ISBN 3-442-33019-X.
  • Schauffler, Robert Haven. 1933. Beethoven: The Man Who Freed Music. Garden City Novi Eboraci: Doubleday, Doran, & Company.
  • Schenker, Heinrich. 1925. Beethoven: V. Sinfonie. Darstellung des musikalischen Inhaltes nach der Handschrift unter fortlaufender Berücksichtigung des Vortrages und der Literatur. Vindobonae:Tonwille-Verlag.
  • Ulm, Renate, ed. 2009. Die 9 Sinfonien Beethovens. Entstehung, Deutung, Wirkung. Vorwort von Lorin Maazel. Ed. sexta. Kassel: Bärenreiter et al. ISBN 978-3-7618-1241-9. Bärenreiter-Werkeinführungen.
  • Wagner, Richard. 1870. Beethoven. Lipsiae: E. W. Fritzsch.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad symphoniam quintam (Beethoven) spectant.
Wikiquote-logo.svg Vicicitatio habet citationes quae ad symphoniam quintam (Beethoven) spectant.