Sonata clavili 29 in B♭ maiore, op. 106 (Beethoven)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Initium compositionis.

Sonata clavili 29 in B♭ maiore, op. 106, (Theodisce: Große Sonate für das Hammerklavier) est compositio musica motuum quattuor clavili ab Ludovico Van Beethoven conscripta annoque 1818 peracta. Quod opus insigne difficultate, forma sonatae compositum, antecessoribus difficilius fuit. Primum operis spectaculum publicum Lutetiae ab Francisco Liszt anno 1836 editum est.

Structura[recensere | fontem recensere]

  1. Allegro
  2. Scherzo: Assai vivace
  3. Adagio sostenuto
  4. Introduzione: Largo... Allegro – Fuga: Allegro risoluto

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Hinson M (2000). Guide to the pianist's repertoire (3rd ed.). Bloomington, Indiana: Indiana University Press. p. 94.