Res Publica Brunsvicum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Insignis Rei publicae Brunsvici
Vexillum Brunsvici Rei Publicae
Situs Brunsvici in Germania

Res Publica Brunsvicum (Theod. Freistaat Braunschweig) anno 1918, postquam monarchia abolita est, e Ducatu Brunsvici condita est et terra Rei Publicae Vimarianae fuit. Anno 1946 cum aliis terris in novam terram Saxoniam Inferiorem consociata est.

Caput[recensere | fontem recensere]

Caput Rei Publicae urbs Brunsvicum erat.

Historia[recensere | fontem recensere]

8 Novembris 1918 consilium opificum et militum Brunsvici Ducem Ernestum Augustum ad deponendum honorem coegit et Rem Publicam Consiliorum Brunsvici (Räterepublik Braunschweig) proclamavit. Mense Februario 1919 exercitus Germaniae Brunsvicum expugnavit et sectatoris communismi expulsit. Anno 1922 civitas Res Publica Brunsvicum nominata est. Anno 1933, postquam Nazistae et Brunsvici rerum potiti sunt, Brunsvicum ut ceterae civitates Germaniae non diutius sui iuris fuit. Anno 1944 territorium Brunsvici agris mutatis continens factum est. Anno 1945, postquam Britanni terram occupaverunt, Res Publica iterum condita est. Sed iam 21 Novembris 1946 Brunsvicum pars novae terrae foederalis Saxoniae Inferioris facta est.

Praesides ministrorum[recensere | fontem recensere]

Terrae rei publicae Vimarianae