Ysenacum
Ysenacum, etiam Isenacum, Hysnacum[1] (Theodisce Eisenach), est urbs Thuringiae in Germania, incolarum 43 915 (censu 2004). Urbs inter septentrionales colles Silvae Thuringienses et Nationales Aenrichi Hortos sita est. Urbi sunt duo incolae notissimi: Martinus Lutherus et Iohannes Sebastianus Bach.
Historia
[recensere | fontem recensere]Ante reformationem
[recensere | fontem recensere]Anno 1067 Ludovicus Saltator, lantgravius Thuringiae, Castellum Wartburgense condidisse dicitur; prima mentio in documento quodam saltem anno 1180 fit. Apud portam Sancti Georgii fundatur Monasterium Sanctae Catharinae. Anno 1226 Elisabetha Hungariae, uxor Ludovici Sancti, valetudinarium institui iubet. Decem annos post consecratur coenobium praedicatorum. Lantgravii Thuringiae in oppidum Ysenacum regnant usque in annum 1264 solum cessuri potentiae Wettinensium. Anno 1342 incendium magnum in urbe saevit. Anno 1378 Cartusiani in oppidum veniunt, quorum praedia - ut multorum aliorum quoque - tempore Belli rustici Germanici demoliuntur.
Post reformationem
[recensere | fontem recensere]Anno 1528 Ysenacensi civitati fides Lutherana imponitur. Anno 1596 dux Ioannes Ernestus Ysenacum denuo urbem residentialem creat. Ecclesia Sanctae Crucis e lapidibus ecclesiae cathedralis Beatae Mariae Virginis erigitur. Anno 1741 Ysenacum ducatui Sachsen-Weimar-Eisenach tribuitur. Anno 1810 displosio gravissima improvisa a militibus Francogallicis effecta multos incolas necat. Anno 1817 studentes in Castello Wartburgensi convenientes unitatem Germanicam adipiscendam celebrant. Anno 1838 incipit reconstructio Castelli Wartburgensis collapsi.
Anno 1847 via ferrata in urbem Gotam inauguratur et anno 1869 factio democratiae socialis (Sozialdemokratische Arbeiterpartei/SDAP) Ysenaci constituitur. Inde ab anno 1879 theatrum municipale cultum civilem locupletat. Fabrica autocinetorum anno 1896 Ysenacum venit. Anno 1907 inauguratur in domo nativitatis Ioannis Sebastiani Bach museum, quod anno 2007 tamquam Phoenix nova pompa renascitur. Post multa detrimenta Altero bello pancosmico plurimum reaedificatur et Domus Lutherana, quae dicitur, anno 1956 portas visitantibus patere sinit. Post res novas postcommunisticas firma Opel ergasteria autocinetica transprehendit.
Incolae noti
[recensere | fontem recensere]- Fridericus Preller, pictor
Visu digna
[recensere | fontem recensere]- Castellum Wartburgense
- Corporationum academicarum monumentum
- Domus Bachiana cum museo
- Domus Creutznacher
- Domus Lutheri
- Ecclesia Sancti Georgii
- Ecclesia Sancti Nicolai
- Museum Reuter-Wagner
- Palatium urbanum cum pinacotheca
- Pharmacopolium senatorium
- Theatrum Ysenacense
Pinacotheca
[recensere | fontem recensere]-
Martini Lutheri cubiculum in Castello Wartburgensi.
-
Iohannes Sebastianus Bach, Ysenaci natus.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ *Dr. J. G. Th. Graesse: Orbis Latinus (1909)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Lege Ἄϊζεναχ ("Ysenacum") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam |