Jump to content

Michael Lutskay

E Vicipaedia
Wikidata Michael Lutskay
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 19 Novembris 1789; Velyki Luchky
Obitus: 3 Decembris 1843; Hung
Patria: Regnum Hungariae

Michael Lutskay[1] (Russinice Михаил Лучкай / Michail Lučkaj, natus Michael Pop), die 19 Novembris anno 1789 in vico Magni Lučki (Великие Лучки) prope Munchatium tunc Austro-Hungariae natus et 3 Decembris anno 1843 in Unghvar mortuus, fuit clericus, grammaticus et historicus Russinicus.

In gymnasiis Unghvari et Varadini, annisque a 1812 ad 1816 in Seminario Graeco-Catholico(d) Vindobonae studuit. Iosephus Dobrovský(cs) et Bartholomaeus Jernej Kopitar(sl) magistri eius fuerunt. Postea sacerdos in vico natali, Munchatii consistorii rector, Unghvari ludi litterarum director et annis 1829 et 1830 Lucae ducis Caroli Ludovici Borbonii sacerdos fuit. Ab anno 1830 paroechus Unghvari.

Grammaticam Palaeoslovenicam et Carpatho-Russinicam comparativam primam Latine composuit. Historiam Ruthenorum in sex voluminibus Latine composuit, quorum duo tantum edidit; quattuor voluminum versio Ucrainica Eperiis annis 1883—1891 edita est, omnium sex annis 1999—2004 Unghvari. Etiam sermones ecclesiasticas ad omnes hebdomadas anno 1830 Russinice edidit.

  1. Sic ipse Latine scripsit.

Opera Latina

[recensere | fontem recensere]

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Гаджега В. Михаил Лучкай — життєпис и творы. — Unghvari 1929 (vita) (Ucrainice)
  • Сенько І. Михайло Лучкай — фольклорист і літератор // Проблеми історії філософії і літературознавства України: Наукові записки вчених Ужгородського державного університету. — Unghvari, 1996. — Вип. 1. — Pp. 130—153.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]