Lex Sempronia

E Vicipaedia

Lex Sempronia est lex agraria a Tiberio Sempronio Graccho tribuno plebis anno 133 a.C.n. per populum lata. Voluit enim partem agri publici quam possessores sine certo iure occuparant reciperare atque Romanis civibus pauperibus dividere[1]. Sperabat ita numerum agricolarum bellis valde imminutum ampliaturum, qui optimi milites reipublicae erant. Modum itaque quingentorum iugerum viritim possidendorum finivit ultra quem modum quod superesset novis possessoribus adsignandum esse iubebat. Quam legem ut peragerent iussu populi triumviri agris iudicandis adsignandis creati qui fuerunt Tiberius ipse, frater Gaius, socerque Appius Claudius Pulcher. Hanc legem et illius anni eventa principium fuisse bellorum civilium quae usque ad principatum institutum duraverunt multi rerum gestarum Romanarum periti iudicaverunt.

De dissensionibus[recensere | fontem recensere]

Consiliorum socios nonnullos senatores nobiles habebat Tiberius ut Appium Claudium, consularem principemque senatus, et Licinium Crassum Mucianum. Ipse consul Mucius Scaevola satis benignus erat. At plerique optimates legi vehementer infesti erantː foedera cum sociis olim iurata et nunc violata praetendebant[2], re vera tamen rebus familiaribus in primis consulebant quia agro publico ad libitum utebantur. Italici quoque irati erant quia de eorum agro agebatur nec nisi Romanis civibus dividebatur[3]. Tribunus plebis a nobilitate subornatus, Marcus Octavius nomine, legi intercessit, ac Tiberius per suffragia plebis ei tribuniciam potestatem statim ademit, quod hucusque inusitatum erat. Paulo post legem latam seditio orta est, et ducente Scipione Nasica pontifice maximo optimatum factio vim Tiberio attulit atque eum necavit. Ne tamen plebes inflammaretur, lex non abrogata est, et Publius Licinius Crassus in locum Tiberii triumvir creatus est.

Divisiones igitur coeptae sunt. Anno 130, duo e triumviris obierunt et statim novi duo eis successerunt ad Gai Gracchi latus. Multae lites erant et seditiones periculose imminebant. Itaque Aemilianus Scipio ex Hispania redux victoriis fretus aequitatem triumvirum iudiciorum suspectam habuit et legem tulit qua iurisdictionem de agrorum finibus a triumviris ad consules transmittebat (129 a.C.n.). Legem Semproniam fortasse abrogaturus videbatur cum mortuus in lectulo domi repertus est. Nihilominus, quia consules in provincias profecti erant nec agrarias causas quicquam pensi faciebant, agri dividendi cessabant donec Gaius Gracchus tribunatum ipse gessit ac novas leges rogavit. Postquam et ipse et eius socius Marcus Fulvius Flaccus in nova seditione trucidati sunt triumviratum quidem supplerunt, sed non ultra annum 119 a.C.n. Papirii Carbonis morti superfuisse videtur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Scholia Bobiensia ad Ciceronis Pro Sestio 103ː Agrariam Tiberius, frumentariam C. Gracchus ferebat: Ille, ut ager publicus Romanae plebi divideretur, quae lex ei magnam conflavit invidiam.
  2. Cicero, De republica III.29.41ː Ti Gracchus ...sociorum nominisque Latini iura neclexit ae foedera. quae si consuetudo ac licentia manare coeperit latius, imperiumque nostrum ad vim a iure traduxerit... (Verba Laeli).
  3. Carcopino (1929) pp.5-7. Argumenta contraria apud Richardson (1980).

Fontes[recensere | fontem recensere]

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]