Marcus Fulvius M.f. Flaccus
Marcus Fulvius M.f. Flaccus (natus saeculo 2, mortuus anno 121 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.
Gens[recensere | fontem recensere]
Filios duos et filiam habuit, quae Lucio Iulio Caesare consuli anni 90 a.C.n. nupsit.
Cursus honorum[recensere | fontem recensere]
Flaccus fautor Gracchorum fuit et anno 130 a.C.n. IIIvir agris dividendis erat[1]. A Scipione Aemiliano impediti IIIviri non suo iure de agris sociorum dividendis decernere potuerunt. Anno 125 a.C.n. una cum Marco Plautio Hypsaeo consul electus est. In animo habebat legem ferre quae socios Italicos civitate Romana donaret[2]. Quo consilio commoti senatores, cum Hypsaeum collegam, qui fautor optimatium erat, in urbe manere iussissent, Flaccum in Galliam miserunt Massiliam urbem foederatam contra Ligures, Vocontios Salluvios Gallos adiuturum. Quos consul vicit atque partem magnam Galliae australis subegit, quae postea provincia Romana facta est et Gallia Narbonensis vocabatur. Anno 123 a.C.n. triumphans in Urbem rediit. Contra maiorum morem in annum 122 a.C.n. post consulatum tribunus plebis electus est : ita enim legem de sociis perferre posse sperabat. Quo anno mox Gaium Sempronium Gracchum in Africam comitabatur, qui Coloniam Iunoniam, in ipso loco ubi Carthago olim steterat, conderet (post eorum reditum, infaustis auspiciis relatis, colonia ista suppressa est)[3], mox Romae Marco Livio Druso inimico Gracchorum resistebat[4]. Anno 121 a.C.n., cum consul Lucius Opimius vi contra Gracchanos pugnare constituisset, Fulvius in Aventinum montem confugit, sed ab inimicis una cum filiis necatus est. Domus eius deleta est[5].
Bibliographia[recensere | fontem recensere]
- Carolus-Ludovicus Elvers, "[1 9] F. Flaccus, M." in Der Neue Pauly vol. 4 (Stutgardiae: Metzler, 1998. ISBN 3-476-01474-6) col. 704.
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ Appianus BC I,73
- ↑ Appianus BC I,152.
- ↑ Appianus Alexandrinus, Bellum Civile I 102-106
- ↑ Plutarchus, Gaius Gracchus 10-11
- ↑ Marcus Tullius Cicero, de domo sua 102; 114
Antecessores: Marcus Aemilius Lepidus et Lucius Aurelius Orestes |
Consul 125 a.C.n. cum Marco Plautio Hypsaeo |
Successores: Gaius Cassius Longinus et Gaius Sextius Calvinus |