Gaius Papirius Carbo

E Vicipaedia

Gaius Papirius Carbo (natus saeculo 2 a.C.n., mortuus anno 119 a.C.n.) vir publicus Romanus ac orator bonus[1] fuit.

Gens[recensere | fontem recensere]

Frater eius Gnaeus Papirius Carbo anno 113 a.C.n. consul, filius eius Gaius Papirius Carbo tribunus plebis ac bonus orator fuit. Filius Gnaei fratris Gnaeus Papirius Carbo ter consulatum adeptus est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Primo popularis consiliis Tiberii et Gaii Sempronii Gracchi favebat et anno 131 a.C.n. tribunus plebis legem tabellariam tulit, qua electiones non verbatim, sed tabellis haberentur. Sed lex ab eo proposita, qua tribuni plebis anno secundo iterum eligi potuissent, recusata est. Annis 130 - 119 a.C.n. Xvir agris dividendis fuit. Sed cum anno 121 a.C.n. factiones optimatium et popularium ad vim procederent, Papirius nunc ad optimates transiit. Anno 120 a.C.n. una cum Publio Manilio consul electus est, feliciter Lucium Opimium defendebat, qui Gaium Gracchum et tria milia civium sine iudicio necaverat[2]. Anno 119 a Lucio Licinio Crasso populari ignota causa, sed quod temporibus servaret[3], accusatus est. Damnatione imminente mortem sua manu petivit[4].

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Marcus Tullius Cicero, Brutus 102-106; 159
  2. Marcus Tullius Cicero, de oratore II 106; 165
  3. Marcus Tullius Cicero, op.cit. II 170
  4. Marcus Tullius cicero, Brutus 103; Epistulae ad Familiares IX 21,3


Antecessores:
Quintus Fabius Maximus Allobrogicus et Lucius Opimius
Consul
120 a.C.n.
cum
Publio Manilio
Successores:
Lucius Aurelius Cotta et Lucius Caecilius Metellus Dalmaticus