Gaius Laelius Sapiens

E Vicipaedia

Gaius Laelius Sapiens (natus circa annum 190 a.C.n., mortuus post annum 129 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.

Gens[recensere | fontem recensere]

Pater eius Gaius Laelius C.f. anno 190 a.C.n. consulatum gessit. Duas filias habuit, quarum una Quinto Mucio Scaevolae, consuli anni 117 a.C.n., nupsit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Laelius anno 147 a.C.n. inter Tertium Bellum Punicum legatus consulis Scipionis Aemiliani Africani fuit, quod initium amicitiae longae fuit. Deinde augur factus est atque anno 145 praetor contra legem a Gaio Licinio Crasso tribuno propositam sententiam tulit, qua sacerdotes noniam optarentur, sed a populo eligerentur[1]. Anno 140 a.C.n. una cum Quinto Servilio Caepione consul electus est.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Marcus Tullius Cicero, Laelius de amicitia 96; Brutus 83; 295; de natura deorum III,5


Antecessores:
Gnaeus Servilius Caepio et Quintus Pompeius
Consul
140 a.C.n.
cum
Quinto Servilio Caepione
Successores:
Gnaeus Calpurnius Piso et Marcus Popillius Laenas