Appius Claudius Pulcher

E Vicipaedia

Appius Claudius Pulcher (natus saeculo 2 a.C.n., mortuus post annum 133 a.C.n.) vir publicus ac militaris Romanus fuit.

Gens[recensere | fontem recensere]

Antistiam uxorem duxit atque filius Appius Claudius Pulcher consul anno 79 a.C.n. fuit. Filia eius Tiberio Sempronio Graccho nupsit[1].

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Pulcher anno 143 a.C.n. una cum Quinto Caecilio Metello Macedonico consulatum administrabat et de Sallassis Celtis triumphavit[2]. Anno 136 a.C.n. censor atque princeps senatus factus est. Consiliorum generis Tiberii Gracchi particeps fuit[3] : ita triumvir agris dividundis et iudicandis anno 133 a.C.n. e lege Sempronia una cum ipso latore legis creatus est. Circa 130 a.C.n. obiit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Appianus, Bell. civ. I,55
  2. Cassius Dio Fragmenta LXXIX-LXXX
  3. Appianus, Bell. civ. I,55 et 73. Titus Livius, Epitoma Oxyrrhynci reperta LVIII


Antecessores:
Servius Sulpicius Galba et Lucius Aurelius Cotta
Consul
143 a.C.n.
cum
Quinto Caecilio Metello Macedonico
Successores:
Quintus Fabius Maximus Servilianus et Lucius Caecilius Metellus Calvus