Labyrinthus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Labyrinthus classicus.
Labyrinthus orbis terrarum antiquissimus, versa tabula Pylos Cn 1287 inscriptus (Museum Archaeologicum Nationale Athenis)

Labyrinthus (Graece: λαβύρινθος, labýrinthos) est locus artificiose creatus viis cum intricatis et nonnumquam compitis ad viatores confundendos. Labyrinthorum classes duae sunt, quarum primam, in qua et classici et mediaevales labyrinthi adscribuntur, unico possibili itinere labyrinthi formant et illud respondet quod Anglice labyrinth nuncupatur, et secundam (Anglice 'maze'), illi labyrinthi formant qui multiplices possibiles? habent decursus.

Labyrinthus Graecus[recensere | fontem recensere]

Labyrinthus in Graeca mythologia est elaborata structura ad petitionem Minois regis Cretae ab artifice Daedalo ad Minotaurum concludendum aedificata. Minotaurus monstrum est quod caput taurinum habet et humanum corpus ab umeris, quod Theseus in labyrintho necavit. Theseus deinde egressus est labyrintho filum sequens quod ingressione ligaverat, propter Ariadnae consilium.

Labyrinthus Eberhardi Bethuniensis[recensere | fontem recensere]

Eberhardus Bethunensis scripsit anno 1212 carmen de miseriis rectorum scholarum inscriptum Labyrinthus vel Laborintus (de labor-intus).

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Simon, Erika. 2005. Apollon und die Labyrinthe. Thetis 11/12. Epitome.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad labyrinthos spectant.