Minotaurus

E Vicipaedia
Thesei et Minotauri signum, ab Antoine-Louis Barye sculptum.

Minotaurus (-i, m.; Graece Μινώταυρος) est monstrum ex fabulis Graecis notum, filius Pasiphais et cuiusdam tauri, qui Cretae in labyrintho habitans iuvenes Athenaeos edebat, sed a Theseo, deá Ariadná adiuvante, occisus est. Eius nomen proprium est Asterius vel Asterio.

Series imaginum de mytho Minotauri a Paulo Picasso annis ab 1933 ad 1938 confecta fortasse est tractatio huius narrationis maxima et maximi momenti saeculi 20.[1] Anno 1933 ineunte André Breton periodicum conditurus titulandum "Minotaure" opem Pauli Picasso petivit: num titulum primi libelli elaborare sibi liberet. His adnuens precibus primo artifex die 11 Aprilis quattuor folia? ad Minotaurum pertinentia confecit. Primo libello, ornato ex his foliis uno, die 25 Maii edito Picasso seriem de Minotauro continuare coepit illis imaginibus, quae altera pars sunt dictae "Suite Vollard" ex annis 1933 et 1934. Sequentibus annis imaginum eius rei numerum ampliavit, quarum multa argumenta tandem complexus est in illa clarissima Minotauromachia. De conexione horum simulacrorum et vitae artificis permulta scripta sunt, pleno quidem iure; Picasso enim ipse saepius dixisse traditur pingere se solitum esse, quo modo alii de sua ipsorum vita scriberent.

Adnotationes[recensere | fontem recensere]

  1. Fons sequentium est: Jürgen Thieme, Picasso und die Antike. = Liber catalogus expositionis in Badisches Landesmuseum Karlsruhe anno 1974 ostentae. Pp. 23 ss.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Minotaurum spectant.