Conimbriga

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Despectus in Conimbrigam
Collocatio Conimbrigae municipii hodierni

Conimbriga (aevo antiquo "Aeminium"; Lusitanice Coimbra) est urbs Lusitanica 143.052 incolarum (anno 2011) et districti caput. Ibi stat Universitas Conimbrigensis.

Nomen[recensere | fontem recensere]

Nomen huius loci apud Romanos fuit Aeminium. Hinc decem milia passuum meridiei versus distabat urbs Conimbriga (aliter "Conembriga, Conimbrica")[1] cuius situs anno 468 destructus est. Sede dioecesis Conimbrigensis ad Aeminium adducta, haec urbs, nomen dioecesis usurpans, aevo Visigothorum "Conimbriga" appellari coepit. Academia hic constituta tali modo "Universitas Conimbrigensis"[2] seu vulgo Universidade de Coimbra nuncupatur. Ergo lingua vulgari hodierna distinguitur Coimbra [kuˈĩbɾɐ], scilicet urbs hodierna, a Conímbriga [koˈnĩbɾiɡɐ], scilicet vestigiis urbis 10 m.p. distantis.

Historia[recensere | fontem recensere]

Aetas Romanorum[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Aeminium

Antiquitas Posterior[recensere | fontem recensere]

Cum Suevi Hispaniam intraverunt saeculo quinto, urbem antiquam Conimbrigam ceperunt et vastaverunt (Hydatii Chronica, s. a. 468: "Conimbrica in pace decepta diripitur: domus destruuntur cum aliqua parte murorum, habitatoribusque captis atque dispersis, et regio desolatur et civitas"). Fossa archaeologorum apud Conimbrigam nobis ostendunt urbem vacuam post impetum Suevorum usque ad regnum Liuvigildi, qui castra nova ad moenia aedificavit, sed urbem non populavit. Incolae Conimbrigae ad Aeminium fugerunt, et ab saeculo sexto episcopus Conimbrigensis sedem habuit in Aeminio.

Ferdinando I Castellae regnante, Christiani urbem Aeminium rursus ceperunt sed iam Coimbra vocabant.

Clari cives[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Itinerarium Antoninum p. 421
  2. Vide e.g. titulum libellorum Acta Universitatis Conimbrigensis