Crocodilopolis

E Vicipaedia
Crocodilopolis
Nomen Aegyptium
Hieroglyphica
Sd
d
iit
niwt
Translitteratio šdy.t

Crocodilopolis (Graece: Κροκοδείλων πόλις ;[1] Aegyptiace: šdy.t; Arabice: Madinat al-Fayyum) est urbs in Aegypto, non procul ab antiquo capite Memphe posita, 130km a Cairo ad meridiem versa et 30km a flumine Nilo ad occidentem versa.

Historia[recensere | fontem recensere]

Deus Suchus vel Sebek capite crocodileo insignis.

Antiquitate, Sucho, Deo crocodilorum, templum Crocodilopoli consecratum erat. Non in omnibus partibus Aegypti homines crocodilos venerabantur ː contra fuere nomi in quibus eos persequebantur atque necabant[2], ut animalia nocentia. Sed in capite vicesimi primi nomi non tantum a crocodilis necandis abstinebant sed etiam eos colebant. Unum seligebant quem in lacu separato sacerdotes alerent non tantum libis et carne cocto sed etiam vino melle mixto ita ut ipsi cibum et potum intra hiatum beluae inferrent atque si necesse erat maxillas manibus diiungerent. Viatores quoque qui animal sacrum spectare cupiebant dona alimentaria eiusdem generis adferre solebant, ut fecit geographus Strabo cum urbem visit. Quin etiam in spelunca proxima permulta crocodilorum cadavera medicata et condita inventa sunt.

Aetate Ptolemaica, urbs novum nomen accepit, nempe Arsinoe dicta est et regio Arsinoïtis.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

  • L. Casarico, "Crocodilopolis-Ptolemais Euergetis in epoca tolemaica", Aegyptus 1987(67), 127-159
  • Dolzani, Claudia. Il Dio Sobk. Romae: Accademia nazionale dei Lincei. 1961

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Fons nominis: Der kleine Pauly (1975).
  2. Strabo, Geographica XVII.1.44 et 47

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!