Latinitas nondum censa

Pyramides Aegyptiae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Pyramides in Necropole Gizensi sitae.
Pyramis
Nomen Aegyptium
Hieroglyphica
U23G17
r
O24

Pyramides Aegyptiae sunt maxima pharaonum sepulcra. Sunt in Aegypto plus quam centum pyramides, plurimae in regnis Vetus et Medio aedificatae. Prima pyramis est pyramis graduum Tosorthri in Saqqara, ab Imhotepe aedificata. Longe notissimae sunt pyramides Gizenses, quae inter aedificia maxima mundi habentur et sola e septem miraculis mundi quae adhuc exstant.

Herodotus, rerum gestarum scriptor, servos pyramides aedificavisse scripsit, sed haec notio nunc falsa habetur.

Auctores Christiani pyramides horrea Iosephi (secundum librum Genesis 37ss.) censuerunt.

Temporum ordo[recensere | fontem recensere]

Haec tabula pyramidum notarum ordinem temporum servat.

Pyramis / Pharao Regnum Locus
Tosorthros c. 2630 - 2612 a.C.n. Saqqara
Soris c. 2612 - 2589 a.C.n. Dashur
Soris c. 2612 - 2589 a.C.n. Dashur
Soris c. 2612 - 2589 a.C.n. Meidum
Cheops c. 2589 - 2566 a.C.n. Giza
Ratoises c. 2566 - 2558 a.C.n. Abu Rawash
Chephren c. 2558 - 2532 a.C.n. Giza
Mycerinus c. 2532 - 2504 a.C.n. Giza
Sahure c. 2487 - 2477 a.C.n. Abu Sir
Neferirkare Kakai c. 2477 - 2467 a.C.n. Abu Sir
Nyuserre Ini c. 2416 - 2392 a.C.n. Abu Sir
Amenemhat I c. 1991 - 1962 a.C.n. Lisht
Senusret I c. 1971 - 1926 a.C.n. Lisht
Senusret II c. 1897 - 1878 a.C.n. el-Lahun
Amenemhat III c. 1860 - 1814 a.C.n. Hawara

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]