Capella Bethleem (Praga)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Capella Bethlehem

Capella Bethlehem[1][2] sive Capella Bethleemitica[3] (Bohemice Betlémská kaple) est ecclesia medii aevi Pragensis et locus memorabilis reformationis Bohemicae.

Historia[recensere | fontem recensere]

Sermo Iohannis Hus in Bethleem

Capella dicta Bethleem fundatur in honore sanctorum Innocentium Vetero-Pragae anno 1391 die 24 Maii a Ioanne Mühlheim, equestris ordinis viro, aulico regis Venceslai, qui voluit, ut in hoc sacello Betlehemitico Bohemico idiomate populus verbo divino per praedicationem diebus festis et dominicis pasceretur. Pro hac Capella erigenda, Ioannes Crux, mercator ac dis civis Maioris Civitatis Pragensis, aream suam donavit. Ius patronatus in hanc capellam, et praedicatorem Bohemicum praesentandi, sibi et suis successoribus reservavit fundator Ioannes Mühlheim. Tres magistres Collegii Carolini Universitatis Pragensis habuerunt potestatem tres personas habiles pro Capella Bethleemitica nominandi, patronus unam ex his eligendi.[3]

Post primum capellae Bethlehemiticae rectorem Ioannem Protivam inibi in praedicatorem Bohemicum constitutus est M. Stephanus de Colino, deinde M. Ioannes Hus. Hussi cathedram, quae in illa capella stetit, postea rude vulgus solebat osculari. M. Iacobellus de Misa, Hussi dicipulus, factus est successor eius in capella Bethleem.[4]

Anno 1618 factus est concionator in Bethlehem Ioannes Cyrillus, senior Pragensis Consistorii sub Utraque, socer Ioannis Amos Comenii.[5]

Anno 1661 emit capellam Bethlehem Societas Iesu. Imperator Iosephus II capellam clausit et anno 1786 demolita est. Inter annos 19501954 capella denuo aedificata est in loco originali. Tunc tres ex quattuor muribus mediaevalibus capellae servati sunt et in aedificium novum incorporati sunt.

Hodie Academia technica Bohemica Pragensis capella utitur pro aula sollemni et semel in anno, scilicet in die combustionis magistri Iohannis Hus 6 Iulii, in hac capella missa ecclesiae Bohemoslovacae Hussiticae celebratur.

Aedificium[recensere | fontem recensere]

Situs seu structura huius capellae fere quadrata est, aut potius maior in latitudine, quam in longitudine. In capella etiam fons est.[6]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Capellam Bethleemiticam spectant.