Ioannes Picus Mirandula
Obitus: 17 Novembris 1494; Florentia
Patria: Duchy of Mirandola
Officium
Consociatio
Familia
Familia: House of Pico della Mirandola
Memoria
Ioannes Picus Mirandula[1] vel e Mirandula[2] sive Iohannes Picus Mirandulanus,[3] (Mirandulae natus die 24 Februarii 1463; Florentiae mortuus die 17 Novembris 1494) fuit philosophus, theologus, scriptorque Italus aevi Renascentiae litterarum. In Universitate Patavina iuri canonico studuit, Neoplatonismum, hermetismum, magiamque commiscens. In sua Oratione de hominis dignitate de hominis libero arbitrio ac de gloria philosophiae et artium liberalium disseruit.
Vita[recensere | fontem recensere]
Picus Mirandulanus anno 1476 studens Bononiae fuit, antequam scholas Italiae Franciaeque illustrissima frequentaret. Anno 1486 Romae theseis nongentas vulgavit praetitulatas »Conclusiones philosophicae, cabalisticae et theologicae«. Quo facto haereseos accusatus crimine absolutus est. Ultimis annis apud amicum Laurentii de Medici Florentiae vixit. Varietas scientiarum et profunditas sapientiae admirabiles fuit apud Picum qui congerere atque conflare volebat Platonica Aristotelicaque, religionem philosophiamque. Talia patratum disciplinae neoplatonicea et Cabbala iuverunt. Vitam eius descripsit nepos Ioannes Franciscus Picus Mirandula anno 1530.
Philosophiae conspectus[recensere | fontem recensere]
Scripta Platonis explorare coepit Marsilio Ficino inspirante. Disputatio theseon nongentarum suarum publica, ad quam invitaverat, fieri non potuit. Mira prorsus est mixtura inter sapientiam et phantasias apud hominem mysticum, quem moverant Plato, Aristoteles, Dionysius Areopagita, Cabbala, Nicolaus Cusanus et multi alii. Ei summum attingendum esse videtur Dei visio, quae si in ecstasi fit beatitudinem efficiet. Dei autem ratio definiri non potuit: negative tantummodo et insipientes de hoc aliquid effari possumus (cf. doctrinam Nicolai Cusani). Deus omnia est, principium omnium, plenitudo ipsius; in cunctis rebus eius actiones elucent.
Mundorum genera tria sunt:
- mundus angelorum (qui sensibus percipi non potest),
- mundus caelorum,
- mundus sublunaris.
Hic ultimus e materia non facta consistit. In eo radix omnis quae in rebus multitudinis est. Angelorum mundo ordines angelorum novem sunt, i.e. spirituum purorum. Sempiternus quoque est caelestis mundus in circulo movens. Adiecit igitur Deus coelesti machinae vivam substantiam et rationalem, participem intellectus. Mundus terrestris est caelorum speculum. Homo microcosmicus omnes naturas in se tenet: trium complexus et colligatio est, quod hominis substantia omnium in se naturarum substantias et totius universitatis plenitudinem re ipsa complectitur. Inter corpus et animam rationalem materia egentem vinculo est spiritus, corpusculum spirituale, quasi tenuissimum corpus et invisibile, luci calorique illi sidereo maxime cognitum.
Anima substantia quaedam in se ipsa movens est, utpote quae immortalis. Capax est cogitandi de intelligibili, quae voluntate libera fruitur. Ecce summum propositum: Felicitatem ego sic definio: reditum unius cuiusque rei ad suum principium. Fit apotheosis anima purificata: Ille erimus ipse, qui fecit nos.
Opera[recensere | fontem recensere]

- Carmina
- Conclusiones philosophicae, cabalisticae et theologicae (deinde sub titulo falso De omnibus rebus et de quibusdam aliis). Conclusiones nongentae, 1532
- De ente et uno
- Disputationes adversus astrologiam divinatricem
- Heptaplus
- Oratio de hominis dignitate
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ "Ioannes Picus Mirandula": vide multas litteras ab eo et ad eum scriptas, in Shane Butler, Angelo Poliziano: Letters: Volume I: Books I–IV (Cantabrigia in Massachusettia: Harvard University Press, 2006) e.g., pp. 16, 18, 20, 24, 26, 58, etc.; Carol Kidwell, Marullus (1989), p. 150; vide et hanc imaginem. "Ioannes Picus Mirandula" ad initium elogii a Paulo Iovio scripti, anno 1557 ad caput Operum omnium Basileae editi. "Io. Picus Mirandula" in titulo operis Conclusiones nongentae anno 1532 editae
- ↑ "IOÃN PICVS e MIRANDVLA" habes in imagine prima nostra e serie Ioviana. Aliter et sollemnius "Ioannes Picus, Mirandulae Concordiaeque comes": cf. titulum Operum omnium (Basileae, 1557)
- ↑ "Johañes Picus Mirandulanus": Vide textum ab ipso divulgatum
Bibliographia[recensere | fontem recensere]
- Editiones operum
- 1519 : Ioannis Pici Mirandulae Omnia opera; Ioannis Pici Mirandulae vita per Ioannem Franciscum illustris principis Galeotti Pici filium elegantissime conscripta. Venetiis: per Gulielmum de Fontaneto de Monteferrato Textus apud Internet Archive
- 1557 : Opera omnia Ioannis Pici, Mirandulae Concordiaeque comitis. Basileae Textus apud Internet Archive
- 1582 : Christophorus Cellarius, ed., Ioannis Pici Mirandulae, illustris et consummatissimi viri, Epistolarum liber. Cizae Textus apud Internet Archive
- Eruditio
- Henricus de Lubac, Pico della Mirandola. L'alba incompiuta del Rinascimento, Jaca Books, Mediolani 1994. (Italiane)
- Leonardo Quaquarelli, Zita Zanardi, Pichiana. Bibliografia delle edizioni e degli studi, Olschki, Florentiae 2005. (Italiane)
- Thomas Gilbhard, Paralipomena pichiana: a propos einer Pico–Bibliographie, in Accademia: Revue de la Société Marsile Ficin vol. VII, 2005, p. 81–94. (Theodisce)
- Giulio Busi, Vera relazione sulla vita e i fatti di Giovanni Pico, conte della Mirandola, Aragno, Taurinii 2010. (Italiane)
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
- Ioannes Picus Mirandula in Vicifonte
- Carmina et Oratio de hominis dignitate
- Pagina interretialis VIAF
- Martinus Bastenius de Pici Mirandulæ super arte Cabbalistica opinione - 2015 - YouTube
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Picum Mirandulanum spectant. |