Talmud

Talmud[1] vel Thalmud[1] (Hebraice תַּלְמוּד 'disciplina, studium') est corpus iuris civilis et canonici Iudaeorum rabbinicorum, Misnam, seu compendium princeps, et Gemaram, seu commentarium, complectens. Sunt versiones duae: Talmud per se dicitur plerumque de Talmude Babylonico, quinto saeculo aeris vulgaris collato, sed etiam exstat Talmud Hierosolymitanum vel Palaestinum, saeculo quarto collatum. In his libris digesta est prior traditio oralis. Secundum hanc doctrinam plurimi Iudaei usque ad tempus recens vitas suas ordinaverunt. Hodie manet opus doctrinale post Biblia Hebraica (Thanach) gravissimum, praesertim apud orthodoxos.
Nomen[recensere | fontem recensere]
Nomen Talmud a radice Hebraica למד (lmd), Latine ‚discere, docere‘ deductum est. Talmud et discendi et docendi actionem significat necnon litteras, quae tractantur.
Radix Aramaica גמר (gmr), ex qua verbum גְּמָרָא (gəmārā’) tractum est, itidem ‚disciplina‘ sive ‚doctrina‘ sonat.
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ 1.0 1.1 Carolus Du Cange et al., Glossarium mediae et infimae Latinitatis (Novioriti: Favre, 1883-1887); versio interretialis; Dictionary of Medieval Latin from British Sources apud ΛΟΓΕΙΟΝ, s.v. "Talmud".
Editiones[recensere | fontem recensere]
- Lazarus Goldschmidt (transl.): Der Babylonische Talmud, 12 vol., Francoforti/M. 2002, ISBN 3-633-54200-0 (prima editio: Berolini 1929–1936)
- I. Epstein (ed.): The Babylonian Talmud. Translated into English with notes, glossary and indices, 35 vol., Londinii 1935–1952
Bibliographia[recensere | fontem recensere]
- Commentarius de Talmude in Encyclopaedia Britannica
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Talmud Babylonicum spectant. |