Latinitas bona

Marsilius Ficinus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Marsilius Ficinus

Marsilius Ficinus (natus Fighinis die 19 Octobris 1433; mortuus Florentiae die 1 Octobris 1499) fuit philosophus Italus et dux Academiae Neoplatonicae Florentinae, quae quidem sub auspiciis Cosmi de Medicea gente et Laurentii Magnifici successoris floruit, instituti ubi Ficinus Philosophiam Neoplatonicam plurimis tradidit.

Neoplatonicum cognovit philosophum Gemistum Plethonem, orationes cuius de Platone et de mysticis Alexandrinis ita Florentinam fascinaverunt societatem ut eum secundum appellaverint Platonem. Anno 1459, Ioannes Argyropoulus Linguam Graecam litterasque in Florentia docebat, cum Ficinus inter discipulos esset. Cum Cosimus Medices Platonis Academiam refundare statuit, Ficinum elegit rectorem, qui e Graeco in Latinum vertit opera Platonis (anno 1484 publicata), Porphyrii, Iamblichi, Plotini et Corpus Hermeticum. Scripsit praeterea Commentarium in Platonis Symposio, De Vita Libros Tres, et Theologiam Platonicam de immortalitate animae. Gemistus Pletho Ficino suggessit inter Platonismum Christianismumque coniunctionem invenire.

Ioannes Picus de Mirandola discipulus Ficini erat.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

De triplici vita, 1560
Delle divine lettere del gran Marsilio Ficino, 1563
  • Paulus Oscarius Kristeller, Marsilio Ficino and his work after five hundred years, Olschki, Florentiae 1987
  • Teodoro Katinis, Bibliografia Ficiniana. Studi ed Edizioni delle opere di Marsilio Ficino dal 1986, in «Accademia. Revue de la Société Marsile Ficin» II, 2000, p. 101-136
  • Teodoro Katinis & Stéphane Toussaint, Bibliographie ficinienne - mise à jour, in «Accademia. Revue de la Société Marsile Ficin» III, 2001, p. 9-21; ibid. IV, 2002, p. 7-18; ibid. V, 2003, p. 9-16
  • Thomas Gilbhard & Stéphane Toussaint, Bibliographie ficinienne - Mise à jour pour les années 2004-2006, in «Accademia. Revue de la Société Marsile Ficin» VIII, 2006, p. 7-21
  • Thomas Gilbhard & Stéphane Toussaint, Bibliographie ficinienne 2007-2009, in «Accademia. Revue de la Société Marsile Ficin» XI, 2009, p. 9-26
  • Thomas Gilbhard & Stéphane Toussaint, Bibliographie ficinienne 2010, in «Accademia. Revue de la Société Marsile Ficin» XII, 2010, p. 7-12

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Marsilium Ficinum spectant.