Edaphologia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Edaphologia (a Graecis ἔδαφος 'humus, terra' + λογία 'studium') est una ex duobus praecipuis ramis scientiae solorum, quarum alia est pedologia.[1][2] Edaphologia modum tractat per quem solum res vivas, praecipue plantas, afficit. Vocabulum etiam adhibetur ad studium modi per quem solum hominum usum terrae ad plantas colendas,[3] aliumque hominum totum terrae usum afficit.[4] Praecipui rami edaphologiae sunt scientia soli agriculturalis (agrologia in nonnullis regionibus appellata) et scientia soli circumiectorum. Pedologia pedogenesin, morphologiam solorum, et classificationem solorum tractat. Edaphologia in Russia eadem ac pedologia habetur, sed significationem adhibitam cum agrophysica et agrochemia congruam extra Russiam agnoscitur.[5]

Historia[recensere | fontem recensere]

Xenophon (431355 a.C.n.) et Cato maior (234149 a.C.n.) reapse fuerunt edaphologistae. Xenophon utilem plantarum tegentium arandarum effectum vidit. Cato in libro De Agri Cultura adhibitionem aratri, rotationem plantarum, et legumina in rotatione sata ad augendum nitrogenum in humo commendavit; praeterea, primam classificationem capabilitatis certarum segitum excogitavit. Ioannes Baptista van Helmont (15771644) experimentum notissimum fecit, salicem in olla soli colens et solum aquam pluvialem quinque annos praebens. Pondus ab arbore captum fuit maius quam soli amissio ponderis. Helmont collegit salicem ex aqua factam esse. Conclusio, quamquam partim falsa, studium edaphologiae inspiravit.[6]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Buckman et Brady 1960:8.
  2. Duane T. Gardiner, Lecture 1, chapter 1: Why Study Soils? ENV320: Soil Science Lecture Notes. Texas A&M University-Kingsville.
  3. Research Branch 1976.
  4. Whittow 1984.
  5. M. A. Tseits et B. A. Devin (2005), "Soil Science Web Resources: A Practical Guide to Search Procedures and Search Engines," Eurasian Soil Science 38(2):223..
  6. De Xenophonte, Catone, et Van Helmont, vide Miller at Gardiner 1998:9–12.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Buckman, Harry O., et Nyle C. Brady, 1960.The Nature and Property of Soils: A College Text of Edaphology. Ed. 6a. Novi Eboraci: The MacMillan Company.
  • Lal, R. 1987. Tropical Ecology and Physical Edaphology. Chichester Angliae; Novi Eboraci: Wiley. ISBN 0471908150.
  • Miller, Raymond W., et Duane T. Gardiner. 1998. Soils in Our Environment. Ed. 8a. Upper Saddle River Novae Caesareae: Prentice Hall. ISBN 0136108822.
  • Research Branch. 1976. Glossary of Terms in Soil Science. Publication 1459. Ottavae: Canada Department of Agriculture.
  • Taylor, Sterling A. 1972. Physical Edaphology: The Physics of Irrigated and Nonirrigated Soils, rev. et ed. Gaylen L. Ashcroft. Franciscopoli: W. H. Freeman. ISBN 0716708183.
  • Whittow, John B. 1984. The Penguin Dictionary of Physical Geography. Londinii: Penguin Books. ISBN 014051094X.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]