Roman numeral 10000 CC DD.svg

Hortorum cultus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Hortulanus topiarium Tulcán in oppido Aequatoriae curat.

Hortorum cultus est usus plantarum colendarum, pars horticulturae. In regionibus cultis, plerumque hortis, plantae ornamentales saepe florum, foliorum, vel totius speciei causa coluntur; plantae autem utiles, sicut holera radicalia, holera foliacea, fructus, herbaeque, consumptionis humanae aut tincturae, medicinae, cosmeticaeve causa coluntur. Hortorum cultus a multis usus remissivus habetur.

Hortus silvaticus Roberti Hart in comitatu Saliopiensi Angliae situs.
Hortulanus laborat, anno 1607.
Hortus casae in Britannia minore.
Conservatorium et areolae florum in Golden Gate Park Franciscopolis.

Inter res hortorum cultui proprias sunt pomaria fructuum, longi satus quibus sunt unum aut plura fruticum, arborum, plantarum herbacearum genera varia, horti postici domiciliorum (pratulis et satibus iuxta fundamenta aedificiorum non exclusis), et horti capsarum, intra aut extra domos culti. Hortorum cultus summe praecipuus esse potest, solum una plantarum specie culta (res monocultura appellata), aut variissimas plantas in satibus mixtis amplecti potest (res polycultura appellata). Plantae colendae diligentem poscunt nixum, ac multum laborem implicare solent, quod hortorum cultum ab agricultura et silvicultura distinguit.

Inter familiaria hortorum genera ab hominibus hodiernis culta sunt horti aromatici, horti aquatici, horti botanici, horti Iaponici, horti lapidei, horti verticales, horti Zen, paradisi.

De historia hortorum cultus[recensere | fontem recensere]

Hortorum silvaticorum cultus, systema productionis cibi in silva conditum, est veterrimum hortorum cultus genus.[1] Horti silvatici temporibus praehistoricis iuxta ripas silvosas et in umidis regionum tempestatum tropicarum pedemontiis orti sunt. Homines, cum eorum circumiecta naturalia meliorem facerent, utiles arborum lianarumque species agnoscebant et protegebant, speciebus ingratis neglectis et deletis. Alienas praeterea selegebant species, quas in hortis ponebant.[2]

Primis civilizationibus ortis, homines divites hortos aestheticae causa excogitare coeperunt. Picturae monumentales ex aevo Regni Novi Aegypti antiquae (circa annum 1500 a.C.n.) nonnulla ex primis indiciis corporeis horticulturae ornamentalis et designationis regionis situs praebent, quae stagna nymphaearum ab ordinibus acaciarum et palmarum cincta pingunt. Clarum hortorum ornamentalium exemplum erat horti pensiles Babylonis, unum e septem miraculis mundi, cum Romae antiquae nonnulla duodecim hortorum essent.

Divites Aegypti antiqui hortis ad umbram praebendam uti solebant. Arbores hortosque cum deis consociabant, hortos deitatibus placere credentes. Horti in Aegypto antiquo saepe vallis ordinibusque arborum cingebantur. Inter species positas populo gratissimas erant phoenix dactylifera, ficus sycomorus, aliaeque ficus, arbores nuciferae, salices. Horti erant signum superioris status socialis in societate et oeconomia loci. Praeterea, divites Aegypti antiqui vineta colebant, quia vinum erat proprietas superioris classis socialis, cum classes inferiores cerevisia suppeterent. Rosae, papavera, asteraceae, irides etiam in hortis Aegypti videri poterant.

Praeclara erat Assyria hortis pulchris, quae magni latique crescere solebant, nonnullis ad venandum adhibitis, sicut vivaria praedarum in usu hodierno, nonnullisque voluptati otioque dicatis. Cupressus palmaeque inter alios arbores saepissime ponebantur.

Horti Romani, statuis sculpturisque inter saepes lianasque designati, variissimos flores continebant, inter quos acanthi, centaureae, croci, cyclamina, hyacinthi, irides, hederae, lavandulae, lilia, myrti, narcissi, papavera, rosmarini, violae.[3] Areolae in peristyliis hominum divitum saepe conserebantur.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. McConnell 2003: 1.
  2. McConnell 1992: 1.
  3. "A Brief History of Gardening" .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Albardonedo Freire, Antonio. 2002. El Urbanismo de Sevilla durante el reinado de Felipe II. Hispali: Guadalquivir Ediciones. ISBN 84-8093-115-9.
  • Allain, Yves-Marie, et Janine Christiany. 2006. L'Art des jardins en Europe. Lutetiae: Citadelles and Mazenod.
  • Boults, Elizabeth, et Chip Sullivan. 2010. Illustrated History of Landscape Design. John Wiley and Sons. ISBN 978-0-470-28933-4.
  • Fairbairn, Neil. 2001. A brief history of gardening. Edwin Fotheringham pictor. Emmai Pennsylvaniae: Rodale. ISBN 0875968635.
  • Hemenway, Toby. 2009. Gaia's Garden: A Guide to Home-Scale Permaculture. Chelsea Green Publishing. ISBN 978-1-60358-029-8.
  • McConnell, Douglas John. 1992. The forest-garden farms of Kandy, Sri Lanka. ISBN 9789251028988. Google Books.
  • McConnell, Douglas John. 2003. The Forest Farms of Kandy: And Other Gardens of Complete Design. ISBN 9780754609582. Google Books.
  • Mickey, Thomas J. 2008. Deconstructing Public Relations: Public Relations Criticism. Routledge Communication Series. Mahwah Novae Caesareae: Routledge. ISBN 9781135652210. Google Books.
  • Nitschke, Gunter. 2007. Jardín japonés. Coloniae: Taschen Benedikt. ISBN 978-3-8228-3033-8.
  • Segura Munguía, Santiago. 2005. Los jardines en la Antigüedad, ed. Javier Torres Ripa. Premio Nacional al Mejor Libro Universitario de 2005, categoría mejor monografía. Bilbao: Universidad de Deusto. Departamento de Publicaciones. ISBN 978-84-7485-977-5.
  • Swift, Joe. 2012. Joe's Allotment: Planning and planting a productive plot. Novi Eboraci: Dandom House. ISBN 9781409070139. Google Books.
  • Teichert, Wolfgang. 1986. Gärten: Paradiesische Kulturen. Stutgartiae.
  • Thacker, Christopher. 1979. Die Geschichte der Gärten. Conversus ex Anglico a Dieter W. Portmann. Turici: Orell Füssli.
  • Turner, Tom. 2005. Garden history: philosophy and design 2000 BC–2000 AD. Novi Eboraci: Spon Press. ISBN 0-415-31748-7.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad hortorum cultum spectant.